Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

100 manno de Vocatione Ministrorum non sine laude disputavit, An­no 1683. d. Octobris. Vix in patriam redierat, scholae Illaviensi Rector datus, commissam sibi juventutem non sine commenda­tione nominis informabat, eo nomine infelix, quod an. 1684. in exiiium actus ultimus hujus scholae Rector Evangelicus debuerit appellari. Post semestre demum, quod ei in exilio transigendum erat, providentia gentis Ostrosithianae ad scholam Moschovien- sem, quae apud Thuroczieuses floruerat, translatus, per biennium et quod excurrit, exstanti cum fructu officio Rectoris defunctus est. Sed dum Ven. pater ejus aetate et morbis confectus in eccle­sia Turolukensi sacris amplius operari non posset, communi au­ditorum sententia functioni illi admotus fuit, 28. Jun. an. 1687. ministerio Zabeleri Bartphae consecratus *) Sub initium hujus seculi postquam 22. Nov. an. 1705. Solnensibus Evangelicis templum majus per constitutos recuperatores, quos Commissarios vulgo appellamus c) restitutum fuisset, amplissimam ecclesiae Solnensis stationem occupavit et anno statim sequente 1706. ipsa Dominica Jubilate, opera et ministerio M. Stephani Pilarik Su­perintendentis, non absque solenni Ven. Ministerii contradictione, d) Superintendens renunciatus fuit. Utramque provinciam dili­gentissime administrabat et se vixisse, haud unico monumento testatus este). Solna circa annum 1711. exturbatus in ecclesia *) An. 1690. ad ecclesiam Miaviensem vocatus, 1700. captus, ex careere Csejtensi eluctatus evasit in Germaniam. Inde revocatus Miaviam rediit 1704. (Más valakinek jegyzete.) c) Tales erant ex Conventu Statuum, uti tunc vocabantur, Confoedera- torum, missi, Jós. Huszár, Franciscus Bolius et Johannes Sipos. cl) Est mihi ex liberalitate optimi amici ad manus epistola a Ven. Mi­nisterio illius Districtus adM. Stephanum Pilarikium Superintendentem per­scripta, qua non pauci inauguratione Krmannianae solenni ratione contra­dicunt et quidem propterea, quod a solis politicis unicus ipse candidatus suflragiis potiori ex parte metu poenae extortis electus fuerit Superintendens e) Dum ecclesiae Solnensi praefuisset, edidit ex Psalmo LXV. 1.-8 Actum inaugurationis vexillorum, dumUrbanus Zelder tumultuoso illo Hung, tempore 8. Mart. an. 1707. stationem mutaret, et sermonem de libro vitae ex Apoc. III. 5. in obitum typographi Johannis Dadan Solnae institutum. Nu­cleum precationum M. Caspar. Neumanni latina civitate, libro cantionum Kleichianarum an. 1722. erudite praefatus est: et bibliorum Bohemieorum editionem luculentiorem, quod scio, adornabat, nisi piis ejus destinationibus tristia fata obstitissent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom