Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

54 pulum sine luce et cruce, ex omnibus Hungáriáé oris ante tri­ginta annos conflatum, elaboravit pro auditoribus instructio­nem pastoralem , quae quotannis bina vice ex ambone sacro praelegebatur. Catechisationes dominicales cum iuventute, et publica scholarum examina, antea penitus neglecta, diligenter instituit; per quadragesimae tempus diebus mercurii conciones vespertinas de heptalogo Christi quotannis peroravit, feria vero S. Martini vitam et acta b. Martini Lutheri auditoribus nervose enarravit, verbo, nihil intactum reliquit, quo ecclesiam negle­ctam aedificaret, reformaret. In perstringendis peccatis erat perquam asper. Ita, ut quaedam tantum, quibus et ille et aevum eius propius prae oculos sistantur, in lucem proferamus : homi­nibus vitae et mentis liberioris sepulturam honestam negavit eosque sine omni cerimonia ecclesiastica ad vias publicas iussil humari, neque quempiam, notatae vitae, ut qua susceptor bapti- sando adstaret, admisit; personae, quae sextum praeceptum violarunt, diebus dominicis, sub tripplici pulsu campanarum et cantu, eius iussu, catastae ante templum erectae includebantur, atque finito cantu in templum deductae, priusquam ad usum sa­crae synaxeos admitterentur, totum coetum publice et voce so­nora, interprete pastore, ob admissum scandalum, depreca­bantur. Imo die sabbathi, nisi speciali indultu a pastore obtento, nemini e pago egredi atque cultum dominicae diei negligere licuit. Plura adhuc proferre in medium possemus, monstratura, Thessedikium habenas ecclesiae strenua rexisse manu severumque morum fuisse censorem. Haec vero mirabitur nemo, neque virum meritissimum hierarchiáé arguet, qui perpenderit partim morem illius saeculi, partim tristem statum ecclesiae dissolutamque vi­tam colluviei, ex omnibus Hungáriáé plagis, — ut supra dictum — coacervatae, cujus plane hac Catoniana asperitate noster Thessedik verus exstitit reformator et Apostolus atque a mem­bris ecclesiae timore filiali amabatur, ita, ut cum corpus eius An. 1749. d. 9. Apr. tumulo inferretur, aeternum sui apud csa- benses relinqueret desiderium. Sepultus est in templo antiquo csabensi, sub pastoratu eius exstructo, ad aram. — Idem col­legis suis visitationem domuum, quotannis instituendam, iuxta exemplum Pauli apostoli Actor. XX. 17-31.enixissime commen­davit scripto typis edito, cui titulus: „Via regia ad promoven­dam veram cognitionem Christi“ qua occasione sequentia essent per visitantem ministrum investiganda: an et quomodo auditores orent? an et quales habeant libros? an hymnos sacros soleant decantare? an sedulo frequentent templum? an audiant vocem concionantis et intelligent? an motus cordis inter concionandum

Next

/
Oldalképek
Tartalom