Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

55 sentiant? an et quoties per annum utantur sacra Domini cofena? an tuter domesticos pax vigeat ? an liberi sint obedienles, paren­tes autem bono iis praeeant exemplo? an sint liberi scholae tra­dendi? an adsint notorie peccantes? an cuinvicinis pacifice vi­vant? etc. Thessedik noster visitationem eiusmodi instituit An. 1747. Assensum praebuerunt proiecto Matthias Markovicz szar- vassiensis, Elias Mileczet Frid. Guil. Beer posonienses pastores; contrarii erant Samuel Burian aszodiensis, cui novitas rei non placebat et Samuel Hruskovicz, qui rem esse temerariam opina­batur. — Nomini Thessedikiano maius adhuc adfulsit decus per filium Sámuelem, cel. szarvassiensium pastorem et omnium primi in Hungária practico oeconomici instituti auctorem, per b. m. Josephumll. aureo numismate cum catena, per Franciscum vero I. Augustos nobilium praerogativa Anno 1809. ornatum, et anno 1820 mortuum. J os. Zach. de Jeuthe, Ungarns,natus exMon. Gasch. Ouis nam vir iste fuerit? quidve verba „Mon. Gasch“ denotent, elucubrare non potui. Job. Mich. Glasinger, cassov. Artem medendi didi­cit Jenae. Prostat eius dissertatio: „de febre catharrali“ Jenae An. 1737 edita. Joh. Ch r is t. Huber, poson. An. 1733. S ig i sin un d. Kél er, bartfensis. Natus, — ut ipse in in­dice ordinatorum adposuit — patre cognomine. Studia litterarum tractavit partim in gymnasio patrio partim Tokaiini, Patakini et Kesmarkini et hic quidem sub cel. Buchholtzio. Hinc Thoru- nium profectus, sub institutione popularis sui Jacobi Zabeleri iunioris multum profecit. Reducem primum neosolienses suum pastorem habuerunt, unde aliquarum dissensionum causa Garam- szeghinum transiit, Garamszeghino Cremnicium, anno vero 1749 Posonium, quam ecclesiam integro decennio cum laude rexit. Me­morabilis eo, quod anno. 1736. Germaniae, Borussiae, Daniae, Helvetiaeque oras peragraverit, pro colligenda stipe in usus pau­periorum coetuum per nostrates exmisus. En ante saeculum in­dicia quasi societatis Gustavo — Adolphinae! Panegyrim viri reperies in Klein Nachrichten etc. Joh. Georg. Lippisch, bartfensis. Emenso in patria litterarum cursu, studuit Jenae et Thorunii, ubi et dissertatio­nem: ..Thorunium Hungarorum litteris deditorum mater“ anno 1735. typis vulgavit , ex qua patet, Thorunii usque ad eius tem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom