Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

53 Catechesini D. Martini Lutheri, accuratius recognitam, Pos. 1764 edidit, opera etiam Arndtiana, nimirum eius Postilla, lihrositem de vera Christianitate, Hortulum denique paradisiacum in slavi- cum transfudit idioma atque Posonii, primum quidem 1776, al­tera duo vero an. 1777 typis, excudi iussit. Ex concionibus eius sacris, prelo typographorum subiectis, una solummodo mihi in­notuit, post fatale incendium Neosolii perorata atque an. 1761. edita sub titulo : „Pewná nadege wérjcjch w ías obecné uzko- sti.“ cuius quaevis pagina Deo confisam spirat pietatem. Joh. Holveith, Nagy-Palugya Liptov. Adreas Grosz , leutschov. Natus patre cognomine, VDMinislro slavico leutschoviensi. Studuit Leutschoviae, Cset- nekini, Osgyanii et Posonii. Hinc suasu parentum migravit Je­nám , ibique triennio expleto, primum munus Conrectoris apud Eperiessienses, dein privati informatoris Calisianae prolis gessit, ordinatus denique per Pfanschmidium an. 1737. d. 23. Nov. ad ecclesiam Durandvillensem in Scepusio, ubi ab anno 1783. egit XIII. oppidorum Scepusii Seniorem longe meritissimum, circa an. 1790. mortuus. Samuel Thessedik. Vir hic . cui imprimis ecclesia bé- kés-csabensis, in qua Dei auxilio operamur, multum debet, natus est anno 1710. diebus Novembris Puchoviae patre Georgio, matre autem Esthera Nedeczky, pauperioris sortis hominibus, qui tamen Samueli nostro amorem religionis et ytterarum mature in­culcarunt. Absolutis principiis in ludo patrio missus est in scho­lam trencsiniensem, ex hac ad cremniciensem et addiscendae magyaricae linguae causa Jaurinum. Anno 1728. Posonium ap­pulit, institutione cel. virorum Frid. Guil. Beer, Joh. Thomka- Szaszky et magni Matth. Beelii quadriennio usus. Hinc an. 1732. Jenám venit, ubi sub manuductione Hoffmanni, Rusiiet Weissen- bornii ita profecit, ut ibidem librum etiam „de scripturae sacrae et antiquitatis ecclesiasticae in theologia usu et auctoritate“ sub pseudonymo „Christiani Aletophili“ an. 1734. ederet, in quo au­ctoris eximiam cognitionem theologiae, historiae ecclesiasticae, palrologiae et antiquitatum ecclesiasticarum, teste Vallaskyo, quaevis docet pagina. Jena reversus aliquandiu Modrae substitit, atque ad latus Superint. Eliae Mohi saepius cum laude pro con­cione dixit. Anno 1737. suscepit vocationem ad tót-györkenses, unde Albertivillam migravit, anno vero 1744. Békős-Csabam venit, quam ecclesiam novellam— nunc in tota ditione austriaca amplissimam — etsi tantum quadriennio et quod excurrit, rege­bat, tamen tam alacriter su* egit, ut aeternae memoriae enco­mium mereretur. Simul enim ac adpulit Csabam, videns hic po-

Next

/
Oldalképek
Tartalom