Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

znagj lifernj umenj pod obrazeni prstű na ruky lidské ukazugj se sprostiéce hlawnj őlánky uőenj kfestanského. 4. denique monita paterna ad filium Joannem, qui ei post mortem successor in ecclesia szarvassiensi datus est et plura alia. Joh. Theophil. Huber, poson. David Gömöri, Rosnavia Hung. Natus an. 1708. Studia tractavit Csetnekini, Kesmarkini, Sempronii et Posonii. Artem medendi, ad quam a pueritia propendebat, Kesmarkini privatim didicit, cel. medici Dan. Fischeri institutione usus, supremos vero in eadem honores adeptus est an. 1733. Jenae. Redux eadem tanta cum gnavitate apud Jaurinenses praxi confirmavit, ut per glor. mem. Mariam Theresiam nobilium privilegio donaretur. Mor­tuus an. 1795., tere nonagenarius. Sequentia eum auctorem habent: 1. dissertatio de syllogismo mathematica, nova methodo conscripta. Jenae 1732. 2 dissertatio de peripneumonia. Ibid. 1733. 3. A pestisről való tanítás. Győr 1739. Occasionem au­ctori prebuit pestis, quae an. 1738. in Hungária grassabatur. 4. Praxis medica usui apothecae manualis pharmacenticae accommodata. 5. dissertatio medica de indole aeris Hungáriáé. Viennae 1765. 6. Commentatio de quibusdam Hungáriáé thermis. Ibid, eodem. Sam. Hermann, Cassovia-abaujvar. Andr. Jurák, Felsöbubinio-arvensis. An. 1732. Andr. Martius, sempron. Joh. Mich. Graff, poson. Samuel Lissovinyi, N.-Palugya-liptov. Ortus an 1712. d. 31. Jun. patre itidem Samuele, ecclesiae articularis n.-palu- gyensis pastore dignissimo. Litteris animum adiiciens plures ludos evang. patrios adiit, nominatim n.-palugyensem, neczpálensem, kesmarkiensem posoniensem, iaurinensem et soproniensem. Ad exteros profectu«, Jenae substitit, reversum vero Samuel Michaeli- desan.1739. d 26.Febr. pro munere pastoris aulici LB. aCalisioad arcem bitschensein ordinavit, unde Neosolium, pastoris slavici of­ficio donatus transiit. Ut vero ipse ob insignem pietatem ab au­ditoribus amabatur, ita eandem etiam inter populares suos, libris compluribus, ad veram cognitionem Dei excitandosque sanctos sensus idoneis, propagare conatus est. Praeterquam enim quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom