Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

43 exustionem oppidi hujus iterum ad Musas kesmarkienses est re­versus. Hinc Vratislaviam et Jenám concessit, unde redux Mat- Ihaeivillensibus, dein Fülkensibus a sacris fuit, ordinatus per M. Job. Schwarcz an. 1719. d. 28. Apr. Georg. Adam KoJb, modrensis. An. 1716. Martin. Schober, Eperiess. Frider. Schultz, Mesomarchico Hung. Johannes Joni, Iglovia Hung. Studia in patria inchoata absolvit Halis et Jenae. Quamvis fuerit fori utriusque Causarum Advocatus unus e spectatissimis, tamen causas nunquam dixit, metallurgiáé potius percolendae animum adiiciens. Fuisse virum scientia multipplici imbutum, cum" testimonia aequalium, tum libri typis mandati ostendunt. Edidit vero sequentia: Schediasma historico-iuridicum de auspiciis Stephani primi regis et Hungarorum Apostoli. Joh. Gravii et Joh. Andr. Loelmeri dissertationem de facie iuris publici Hung, cum observationibus. Dissertationem de usu et auctoritate iuris roinani in Hung, circa doctrinam de patria potestate. Omnia haec recusa Jenae 1756. sub titulo: tractatus iuris publici et historici hungarici. Commentationem historico iuridicam de origine et pro­gressu iuris Hunno-Hungarici. Leutsch. 1727. Praeterea reliquit multa MScr. historici et iuridici argu­menti. Obiit vir eruditus circa an 1755. Andr. Fuker, Eperiess. Georg. Aegid. Artner, Sompron. An. 1716. Car. Frieder. Löw, sempron. Educatus in patria et Jenae ubi se totum arti medendi tradidit, in qua etiam tam eximios fecit progressus, ut Academiae imper. Naturae Curiosorum sodalis, dein ducis Saxo-Meiningensis Consiliarius et Archiater, nec non societatis eruditae berolinensis membrum creari meruerit. Mor­tuus an. 1 741 die 4-a Nov. aetatis 48-o vir longiore vita dignus. Dum viveret, epistolam ad botanicos Europae de concinnanda Flora hungarica typis vulgavit. Exstant ab eo, praeter MScr.de scripto­ribus rerum hungaricarum, sequentia: Epistola de morbo complicatissimo paucissimis medicamen­tis sublato. Epistola de morbo pelechiali contagioso Posonii an. 1738. grassante.

Next

/
Oldalképek
Tartalom