Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS SECUNDA ab A. 1671–1780

44 Untersuchung des in dem Jahr 1729 grassirenden con- tagiösen Catarrhal-Fiebers. Wien. 1730. Samuel Wachsmann, Leutschov. An 1718. Joh. Jac. Neuhold, Sempron. Arti medendi animum adii— ciens. Jenae Philosophiae et Medicinae Doctor est creatus, re­dux vero Comitatus Comaromiensis ordinarium Physicum egit, at­que ob eximiam in scientiis naturae peritiam societatis quoque imper. naturae curiosorum sodalis electus est. Eum agnoscunt auctorem et editorem: Observationes pathologico-therapeuticae, quae leguntur Tomo II. Archivi naturae curiosorum. Johannis Mattolai de Zolna disquisitio physico-medica de vini tokaiensis cultura, indole, praestantia qualitatibusque. An. 1719. Job. Christoph. Anders, patria quidem Boleslavia Silesius, sed quia ab an. 1729 Archidiaconatum bartfensem te­nuit atque ibidem etiam est mortuus, iure meritoque popularibus nostris accensendum duximus. Avus familiae cognominis, que non paucos dedit ecclesiae evang. in Hungária, viros de utraque re- publica meritissimos. Job. Fabry, Neograd. Joh. Sartorius, Jaurino-Hung. Teste Gymnasiologia Re- zikiana, duram ad modum experiebatur fortunam. Aliquandiu pri­vatum egit informatorem in Assakiirt, hinc Rectoratui Nagy-pa- lugyensi admotus, cum in malam suspicionem venisset, munere orbatus, Dobschae usque ad mortem privatam duxit vitam. Sigism. Major, Cassovia-Hung. Johannes Szaszky, Veterisolio-Hung. Vir hic, qua his­toriographus patriae, magnam nomini suo adiecit gloriam. Erat quidem patria Folkusfalva-thurociensis, maluit se tamen Veteri- soliensem profiteri, ideo, quod avus in hunc Comitatum migrave­rit, in eodem sedem fixerit atque fortunas suas auxerit, unde et cognomen Szaszky, a vico nimirum Szaszka Comitatui memorato adiacente, nobili huic familiae quae proprie Thomka vocabatur est additum. Redux factus est Rector Gymnasii iaurinensis. quam provinciam an. 1732 cum Conrectoratu posoniensi commutavit, post fata Beerii rectoratui admotus, una cum cel. ßelio illus­trandis patriae rebus sedulo incubuit, mortuus an. 1762. Ab eo habemus sequentia:

Next

/
Oldalképek
Tartalom