Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

100 Moral für Frauenzimmer. Leipz. 1790. Der Gott dienende Christ. Ein Gebet mit Gesangbuch. Leutsch. 1787. Georg. Záborszky. Didicit Neczpalii, Gömörini, Schemnicii, Posonii. Jena reducem csomadienses suum pasto­rem esse voluerunt atque an. 1791. d. 17. Nov. ad munus hoc ordinari iusserunt. Andr. Krajlich, munus pastoris in Mosoniensi Comi­tatu gessit. Joh. Fest. Várallya-Scepus. Rectorem apud göllnicienses et pastorem secundarium egit. Joh. Sam. Hauser. Jacob. Schmidag. Bohusl. Tablicz, Cseh-Brezó Neograd. Patre Mar­tino ludi rectore, matre Maria Makovinyi an. 1769. natus. Stu­diis Dobschae et Posonii sedulo incubuit. Jenae duobus annis cum dimidio morabatur. Reducem primum Felsö-Rakonczenses, biennio, dein Acsenses septennio, Szakolczenses triennio, Egy- házas-Marothenses annis 26 pastorem suum venerabantur. Mu­nus Senioris in provincia Honthana pluribus annis gessit. Mor­tuus an. 1832. d. 23. Jan. aetatis 63-o improlis. Litteraturae slavicae suo tempore promotor alacer multa eruditionis speci­mina, lingua slavica concinnata, typis edidit, nominatimpoe­mata, biographias poetarum slavicorum patria Hungarorum; vertit praeterea ex anglico secundum Pope poema de homine, ex latino autem Alex. Kövy compendium iuris publici et privati hungarici, et alia. Carol. Sam. Birmann. In locum Michaelis Schmal, in otia se recipientem, ad ecclesiam Schladmingensem in Styria est ordinatus. Andr. Jacob. Richter. Andr. Salaky. Samuel Geguss, nobilis de Kis-Jeszen, Albertivillae in Comitatu pesthiensi an. 1767. natus, patre Zacharia, contu­bernii pesth.-békessiensis Seniore dignissimo, cui etiam in mu­nere successor datus fuit, an. 1791. Samuel Fuchs, leutschov. Erat post reditum gymnasii leutschov. rector et qua talis edidit : Institutiones Logicae. Leutsch. 1802. item elementa iuris naturae, ibid. 1803. Pro­cedente tempore Leopolensium in Gallicia pastor et regni Su- perattendens creatus. An. 1790. I .y £v hK&X-KSZ

Next

/
Oldalképek
Tartalom