Breznyik János: A Selmecbányai Ágost. Hitv. Evang. Egyház és lyceum története 16. sz. (Selmecbánya, 1883)
Harmadik fejezet: - Egyházi viszonyok 1528-1600-ig
velle, illud contraxit natura per culpam; hoc reeipit natura per gratiam. Bernhardus de annuDtiatione B. Mariae in Homil. I. Si stare non potuit humana natura adhuc intégra, quanto minus potuit per se ipsam resurgere jam corrupta. IV. De incarnation e J. Chr. fi 1 i i Dei. Docemus et credimus mediam personam in divinitate, quae nunc verbum, nunc Filius vocatur in scriptura, veram carnem humanam, ex utero intactae virginis, sine peccato adsumsisse, vereque Deum et hominem in una persona de Yirgine natum esse juxta vaticinium Esa 7. Ecce virgo concipiet cet. eandemque personam esse hostiam, quae pro peccatis totius mundi satisfecit. Esai. 35. Posuit Deus iniquitates omnium nostrum super eum cet. Joh I. Ecce agnus Dei. cet. 2. Cor. 5. Pro omnibus mortuus est. Item quod tertia die resurgens a morte, justitiam, quae nobis coram Deo imputatur, attulit. Rom 4. Traditus est propter delicta nostra cet. Item quod ascendit ad coelos, et venturus est judicare vi vos et mortuos : juxta Symbolum Apostolorum, et testimouium angelorum Act. I. Sic veniet, sicut eum vidistis euntein in coelum. Y. De j u s t i fie a t i o n e. Et quoniam oportuit filium Dei pro peccatis totius mundi tradi et conteri, docemus et credimus, homines nullis suis viribus, nec operibus, posse placare Deum, nec assequi justitiam, quae in judicio Dei consistât: Justificari autem gratis absque merito, si detestando peccata, credunt in Christum, mediatorem. quod unica oblatione facta in cruce, Pater sit placatus omnibus, qui hujus mediatoris fiducia, ad misericordiam ejus coufugiunt. Qui igitur habeut fidem, iidem habent remissionem peccatorum, et pro istis reputantur. Rom. 3. Ut omne os obturetur, et reus fiat totus mundus Deo, quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro in conspectu ejus; justificantur autem gratis, per illius gratiam, per redemtiouem I. C. Irenaeus Lib. 4. Cap. 13. Fides, quae est ad Deum, justificat hominem. Hilarius in Matthaeum Canone 8. Movet