Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

158 promotionem adversus procrastinationes et damnosas dilationes Francisci Palotai pertrahere. Rogo itaque amicissime, ita rem ipsius agas, ut cognoscat, se meam ad te petitionem non frustra detulisse. A domino Francisco Bottyánio de tempore et loco synodi et de in­tentionis nostrae consilio, adhuc nihil accepi; metuo, ne rem abje­ctissimam judicet ac surda praetereat aure : exspecto nihilominus, vel si consulit, vel si meae solicitudines, quibus valde distrahor, permiserint, iterum egrediar, coram acturus cum eo de hac re. Nam certe res magni momenti est, nec tutum arbitror, patronorum con' silia et consensum contemnere. Quomodo volabit avis sine alis ? dico serio, ne aquilam quidem posse praedam feliciter insequi vel hostem arcere praecisis alis. Si patroni defuerint (quemadmodum essent alis destitutae res), gemendum esse censeo -&«h silentio, sub spe. Tu interim literas illas, quas pio zelo scribere aggressus es describas, antequam convocatoriae evulgentur, ne glorietur garru­litas, se piscibus cantillasse. Bene diuque vale et dominum Sera- phin, si illic est, meo salutes nomine. Datum Veszprémii 6. sept. an. 1616. tuus sine dolo Stephanus Pathai.*) (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.) 95. Pathai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, sept. 18. 1616.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 18. sept. 1616..) Pathainus suo Paulidi salutem. Dominus Isaach tuam inten­tionem mihi significavit, quod nimirum imminenti hac septimana descendere ad me velis una cum domino Seraphin, desideratissimo nostro hospite, utinam etiam sospite, idque visitandarum ecclesia­rum gratia. Vos, charissimi, videre percupio. Vos enim estis meum gaudium, meae deliciae et vitae solatium; ubi autem libentius, quam domi meae. Sed hoc faciem vestram videndi studium alia via atque alio tempore perficiendum spero. Nam ego ad 26. vel 27. *) Töredékben adta Tóth Ferencz î. m. 61. 1..

Next

/
Oldalképek
Tartalom