Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

159 currentis mensis sept. ad vos veniam. Evocor enim a domino Bot- tyánio, ad quem liis diebus, dispositis primum rebus relinquendis, exeundum mihi est, nostrae illius intentionis de synodo cum consa- lutatione promovendi ergo. Visitatio vero, quam intendis, et animo volvis, pia quidem solicitudo, sed non satis opportuna. Nam nun­quam instituetur incommodo tempore, quam nunc. Vindemiarum so­licitudo et serendi labores, cives a tali cura vehementer prohibent, futuri essemus importunissimi, quod ne fiat, differendum censeo visitationem ad meum reditum. Ego senectutis imperio subjectus, vivo non sine querela. Vos dum ab hac sarcina liberi inceditis, plaudite et vivite diu laeti et incolumes. Arnen. Raptim Veszprémii 1616. 18. sept. tuus sine dolo Stephanus Pathainus.*) (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. IIT. a nemzeti mú­zeumban.) 96. Pathai István levele Kanizsai Pál fi Jánoshoz; Veszprém, oct. 1. 1616.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálű Canisaeum: 1. oct. 1616.) Salve charissime. Ego heri ad prandium Zecsenium devectus sum salvus; infantulus quoque domini Lengyel sine detrimento una mecum adhuc est. Hodie, si deus volet, agam una cum sua magai- ficentia de rebus nostris ; quicquid cum eo et cum domino Battyánio conclusero, te sine mora certificabo. Sámuelem meum hic inveni apud suam magnificentiam, quem jam mecum Zalonakium aveham. Metuo, charissime , ne nostra intentio instantis synodi terminum transiliat. Nam domini seniores, praesertim duo illi asperioris ju­dicii et censurae, qui, ut scis, bonae nostrae intentioni et unitati nodum innectere parant, aut tarde nimis suo nobis aderunt consilio, aut deese studebunt. Ego vero nolim sine ipsorum consilio hanc ingredi palaestram, ne ullam habeant culpandi viam. Bene diuque vale. Datum Zecsenii, 1. oct. 1616. tuus sine dolo Stephanus Pathai.. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.) *) Töredékben adta Tóth Ferencz i. m. 6l. 1*.

Next

/
Oldalképek
Tartalom