Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

154 nihil tale in ipsa animadvertisse. Unum hoc significandum duxi, ob incontinentiam lingvae, quod malum mulieribus plerumque innatum est, Franciscus Palotai, qui tunc laborantibus capitaneis rerum po­tiebatur, eam in suburbio manere jusserat, inconsiderate magis, quam juste; sed postquam monitus et edoctus animadvertisset, se modum et aequitatem excessisse, iterum intromitti jussit, quae aliquamdiu mansit in coetu nostro sine querela. Nihil ergo, praeter jurgandi audaciam in ipsa notandum animadvertimus. Nos valemus, deo be­nedicente, et te cum tuis bellissime valere percupio. Datum Vesz- prémii 20. die jun. 1616. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. P. S. Dominus Gaspar, gratia debitorum quorundam solven- d orum et exigendorum advenit; non multum dissimili animo, quam antea, mecum, idque rarissime, utitur. In itinere, nescio qua intenti­one, diverterat ad hospitium sacrificuli apáthiensis qui ebrius, assum- tis duobus, ad nutum ejus paratis, invasit dominum Gasparum clava, prout ipsi visum fuit, excepit, non pane cibavit, coegitque noctu e suo hospitio alio migrare. Sequenti die subsecutus (at comite ipsius vulnerato ejectoque e hospitio) ipsum dominum Gasparum antever­tit , ac capitaneo nostro sese interponente, in gratiam rediit cum adversario. Iterum vale. Kiilczim: Multijugae eruditionis laude celebri viro etc., (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. in. a nemzeti mú­zeumban.) 91. /7, Beythe Imre levele Pathai Istvánhoz; Újvár, juh 15. 1616. (Epistola, Einerlei Beythe ad Stephanum Pathai, 15. jul. 1616.) Pax dei patris, gratia assertoris nostri Jesu Christi ei larga spiritus sancti illustratione^ animet, ditet et fulciat claritatem tuam in multos annos salvam et incolumem devoto percupio pectore. Di­stantia incolatus nostri, ut verum fatear, vir clarissime, efficit, ut non tantum plurima, quae indigentias nostras spectare deberent, earum rerum intermittantur, non parvi momenti perpendicula, et sic rerum etiam gerendarum spatia vel tempora praetárffant, verum etiam utrum supersimus in terris, salvi an exstincti, hoc non con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom