Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

155 stet ab utraque parte uostri. Ais forte : hoc literarum creberrimus usus reposuisset. Ast subjiciemus, procinctas et abiturientes literas in singulis momentis nostras, vix vel annuo spatio, cui se committant, hominem vectorem invenire posse. Nunc occasione a vestra claritate subministrata, Zechenio ad me transmissis literis, et earum vectore» claritati tuae de censura generalis instituendae synodi tempore ac loco datur rescribere. Bonum quidem, quod hactenus non indixe­rimus diem, qubad me^ octavam enim septimanam lecto affixus haereo, alias importunitas exempli etiam adversariorum, qui non ita pridem suam colluviem synagogicam perblasphemam celebra­runt, si nihil aliud rei accedere posset, hoc et multum nobis exige­bat, ut res nunc feruntur, bona tempora synodi congregandae prae­terierunt, et hinc et illinc defectus in causa. Instant tempora colle­ctionis foeni, frumenti, mox vindemiae tandem, et sic sine fine, quis moveat domo pedem? Fraterculi villani, aestivo nisi tempore domi urgeant reditum suum, et messis inprimis instantis, integro anno verba recipient loco salarii; et sic pauperem poterunt ducere sor­tem, non vitam. Deo disponente res nostras, et judicium suo diri­gente spiritu, mense octobri celebrabimus, quocunque loci placuerit vel claritati tuae soli: quid enim, si nec ego hac, nec alter nostrum Körmendinum nominare velimus, sic et tertius demum ac quartus locum obticebit suum. Interim claritas tua visitare et velit, et com­mode occasionem quaerat, ut cognoscere aliquid de nostris grava­minibus possit, vel pro praesenti, vel pro futura non tantum cau­tela , sed et ut subveniamus afflictis quibusdam fratribus nostris et ecclesiis. Si et hoc placet, aliquo nos ad se hue propius, si advene­rit, evocet. Haec paucis, ubi nihil rerum nuntiare scripta litera cur­rens permittat, valere vos duo lumina ecclesiarum nostrarum in spiritu dei connexarum, te clarissime vir, Stephane Pathaine, supe' rattendens noster, et reverende Joannes Canisaee, ex animi since­ritate fraterne discupio cum his, qui ad vos sunt pertinentes, in gra­tia, charitate, pace et salute dei perpetuo. Ujvarino, die 15. ju^an. in salute 1616. claritatis tuae dignitatem colens studiosissime, Eme- ricus Böjtbe, senior ac minister ujvariensis. Sana coelesti doctrina adventu, morte et ascensione filii dei, Jesu Christi, domini nostri ornatissimo ac clarissimo viro, reverendo domino Stephano Pathaino, superattendenti helvetieae confessioni orthodoxae fidelissimo et dignissimo, nec non beszprémiensis prae*

Next

/
Oldalképek
Tartalom