Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
61 communiter deliberemus. Hac ratione et adversariorum , qui ex bonis causis impias calumniandi venantur occasiones ; ora obturabuntur, et ecclesiae Christi, cui per gratiani-dei praelucemus, documen tum perpetuum et posteritati audaciter imitandum praebebimus exemplum. Nihil euim in tam arduo negotio temere teutanduin esse censeo.^Cic neque vestra diligentia suo fraudabitur tenore, nec ecclesiae auctoritas minuetur, nec auditorum coetus scandalisabitur. Verum tamen minister accersitus non coram toto populo, nec hostili arguendus est indignatione, ne ministerium male audiat; etsi suo loco et tempore puniendus , honeste tamen tractandus, praesertim coram populo; pax decet et pietas Christi ministros, omnia cum charitate fiant in nomine domini. Deliquit, sed minister verbi est; peccavit, inquam, sed frater noster est; erravit, sed ovis est, corrigenda, non necanda, reducenda, non abjicienda. Catholici muta et inanimata elementa^utpote campanas} baptisant, et tamen laudantur , non puniuntur; consecratis hostiis in diabolicas superstitiones abutuntur, venerantur tamen, coluntur et amantur. Exempla haec adducuntur, non ut impium sacrilegum laudem. Quis enim hanc impietatem et sacramentorum profanationem non vituperet ? Ncc eo refero consilio, ut fratris nostri casum decusem; peccavit enim, sed considerate agendum, lente festinandum, et pie militandum esse doceo. Visitationis et tempus et labores probo; procedite in nomine domini, qui vobis vestrisque sanctis laboribus suo adsit spiritu Arnen. Hanc ob rem, ut in vestro officio tutiores sitis et animosius versemini, misi ad vos patentes meas literas, ministris et ecclesiarum primoribus offerendas, ut vestra auctoritas nostrae aunuentiae m-e auctoritate augeatur. Vale bene diuque. Datum Zalonakii 30.gaiu<& ín TWQ 1G13., tuus sine dolo Stephanus Pathaifius. Külczim: Reverendo ac piae eruditionis laude ornatissimo viro, domino Joauni Paulidae Canisaeo, ecclesiae papensis ministro fidelissimo et ecclesiarum districtus illius seniori vigilantissimo,?^ filio suo in domino observanter colendo. Ezután; „In aprili.“ *) (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) *) Közölte már, de nem egészen, Tóth Ferenc® i. m. 75. s k. 1„