Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
198 brevem sed necessariam ad te scribendi occasionem mihi obtulit homo iste, a quo praesentes accipis, necessitatem profectionis ipsius ab eo, si cordi est, intelliges. Ego, quod meae fuit intentionis, id apud te agere harum ministerio institui. Deliberandum nobis fuerat de loco et tempore conveniendi; nam id in synodo conclusum erat, ut domini seniores convenirent, consulturi de praestantioribus eccle siarum nostrarum necessitatibus. Tu, fili charissime, altum tenes silentium; ego viribus in dies destituor et sic dies praetereunt, consilia in fumum evanescunt. Quid sperandum, tibi cogitandum relinquo. Vere tuum erat ad me hactenus de hac re vel venire vel scribere. Sed miseret me tui, metuo, ne sis vel morbidus corpore, vel langveas zelo. Si vales, tibi ex animo gratulor, salvus corpore quidem, sed aeger animo adhuc; sed haec hactenus. Crus meum, oedemate correptum, in dies tumescit, quod ni hactenus arte, secundum deum, fuisset correctum et mitigatum, totum pervasisset corpus. Cogito ad thermas proficisci aliquot diebus. Ecclesiae quoque nostrae essent visitandae, concurrunt solicitudines, vix scio, quo me vertam. Itaque rogo, acceptis praesentibus, ad me venias, visitemus primum nostras ecclesias, hac cura absoluta, comitabor te ad aedes usque tuas; reliqua praesenti. Si autem venire nolueris (posses, si vel' les)ad me, citissime literas dirigas, ex quibus animum tuum intelligere queam. Novitatis nomine mitto ad te paria literarum illius sutoris insidiatoris. Miror super ipsius solicitudine et temeraria impudentia, quiescere non potest, donec malum, ad quod destinatus est, studiose venantem, invadat, corripiat, et conterat. Benedicat tibi deus tuisque omnibus. Amen. Scripsi currenti calamo 1. die jan. an. 1619. tuus sine dolo Stephanus Pathainus. P. S. Sigillum coetus nostri et catalogum ministrorum symi- giensium tecum adferas. Iterum vale. Amen. Kiilczím : Eximio Jesu Christi servo et praestanti eruditione clarissimo viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo etc. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.)