Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

Pathai István levele Kanizsai Pälß Jánoshoz; Veszprém, jan. 6. 1619.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 6.jan. 1619..) Iternm salve, charissime. Miror te ad me nihil voluisse scri­bere de statu aesâdiensi.*$oster Zalay, illic constitutus maneat, vel vero vacet ecclesia, conjicio ex literis tcntatoris sutoris, tecum va­care. Si illic est, monendus est, per literas, ut perduret ad nostrum exitum, et cives tentandi, ut perseverent in proposito. De Joanne illo, per quem affligitur et fluctuat illa ecclesia, nihil audio; metuo, ne in adversariorum castra transeat; omnis cura adhibenda est, ne ecclesia illa deficiat. Mirari satis nequeo, quod rebus tam arduis urgentibus, pedem efferre non cogites, cum tu et viribus praepolleas et collegae adjumento expeditior sis. Exspectabam quidem te, ut ecclesias senioratus istius visitaremus; sed jam ultra exspectan­dum esse non arbitror. Nam videris (pace tua dictum esto) privatis plus studere, quam publicis negotiis. Absoluta utcunque visitatione, ego ad te veniam, deo favente et juvante; sed timendum est, ne dum tempus protrahimus, occasiones amittamus. Nos valemus, laus deo, te cum tuis optime valere cupientes. Ergo valeto bellissime. Reliqua vel commodiori tempore scribam; nam nimis festinanter cogor scribere propter imminentem concionem; vel coram perficiam. Dat. Veszprémii die epiphaniarum manu citissima. Tuus sine dolo Stephanus Pathainus. c' (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. Ill a nemzeti mú­zeumban.) ! C, _ -N 122. Pathai István levele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Veszprém, mart. 26. 1619.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 26. mart. 1619.) Salve charissime. Laudetur deus salvus redii et domum meam sine damno salutavi. Synodum particularem indicemus ad 1. diem 121.

Next

/
Oldalképek
Tartalom