Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

— 193 ­tarditatis. Miseret me domini magnifici, Leu, doleo et cum lacrymis gemo statum ipsius ! Oleum illud a me ordinatum, dolorifico suo effectu indicat* in nervis ipsis nullum esse derectum, sed abscessum lethiferum arguit. Ego, mi fili, nec possum, nec audeo illi consulere. Metuendum enim, ne omnium ora in me convertantur. Nam scis, muliercularum ingenium, more fluctuantis aquae, per praeceps rapi in sinistras opiniones et calumnias. Commendandus est deo; alvus soluta, et facultates ventriculi, alteratrix et retentrix*. dejectae, argu­mento sunt, miserum non procul abesse a termino vitae. Senectus per se morbus est, ubi autem facultatibus naturae spoliata est, quomodo se erigat?Conservet te deus cura ornatissima tua domo in pace. Arnen. Datum Veszprémii 4. jun an. 1618. tuus sine dolo Stephanus Pa- thainus. P. S. Jam volebam claudere literas, cum tristissimus nuntius pectus meum mirum iii modum permovit. Audio, optatissimum et Christi amantissimum nostrum patronum et literarum mecaenatem, dominum magnificum Stephanum Török transivisse ex hoc seculo in consortium beatorum. Deus miserere nostri propter magnum no­men tuum. Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti mú­zeumban.) 115. Pathai István levele Kanizsai Pálfi' Jánoshoz; Veszprém, jun. 5. 1618.. CEpistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 5. jun. 1618..) Iterum salve, mi fili. Dici non potest, quantopere afficiar ob mortem unici mei et vestri patroni, nec possum exprimere, quae et quales cogitationes meum quatiant pectus. Ad deum conver­tamus oculos et orabimus pro felici nostrarum ecclesiarum statu et laborum fine. Ego sane non admodum belle valeo; vivo quidem, sed langvore totius corporis vexor; finem deus novit, nihilominus si jumenta ad manu!p\\essent, hodie proficiscerer ad spectandum optimi patroni exanime corpus. Valde molestum est, quod concurrant curae et dolores, cum solutionis solicitudine. Si quando corpusculum terrae mandare volueritis, tuae fidelitatis EV. OKMÁNYT. X. 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom