Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
124 dei tractanda dedimus, militiam dei nostri vere militare. Deposito igitur inerti atque ignaro asperae hyemis otio, vere novo, ad virentes dei campos communi voto atque alacri animorum studio, agite- dum progrediamur et generalem vetusti nostri exercitii synodum Ujlakinum, comitatus nitriensis oppidulum, ad diem proximi mensis junii 17. cogamus. In qua, si quae in ecclesiolas nostratium obrepsissent controversiae, vel inter ecclesiasticas personas inter sese vel alios, vel inter auditores intra semet ipsos, vel contra animarum suarum pastores, quarum tamen ego non sum conscius, praeter id, quod Hédervarini contigit, cujus ulceribus adhuc laeditur totum nostrum venerabile contubernium, propter ea solenni cum protestatione partes in illa actione contrarias , reverendos ac venerabiles fratres dominum Joannem Perich baziniensem et dominum Stephanum Csepreghy, olim decanum, nunc vero ministrum ecclesiae Christi in Vajka, dominum item Joannem Dianovics , qui insimulatur, cursum literarum propria manu mea emissum depravasse, unde error ille originem suam traxerit, et ut sese sistant, sub censura severioris totius contubernii animadversionis hortatos et monitos semel pro semper volo, ut amicae charitatis et piae pacis pallio omnia illa contegantur, praesertim cum vulgo etiam constet: Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Matth. 5 : „Sic luceat lux vestra etc.“ Tit. 2, 7.; si quae porro essent controversiae, contubernia fratrum habent suos seniores, quorum authoritate solenniter citentur partes, et quidem condecenti honoris titulo. Habituri sumus insuper ordinandum unum atque alterum , qui ut felicius examinari queant, jam ex initiationis novi testamenti sacramento, quo in societatem militum Christi ecclesiae colligimur, pedem movebimus ad alterum novi testamenti sacramentum, confirmationis nimirum, per quam in xoivmviav cum ipso domino venimus et cum ipsius carne et sangvine coalescimus 1 Cor. 11, 23., quod in sacro codice coena domini, mensa domini, p anis et poculum benedictionis, communio, testamentum novum etc. et extra mysterium, sacramentum altaris, eucharistia, lithurgia, synaxis etc. pro varietate beneficiorum dei, in eo depromendorum et sumendorum , appellatur. Cum autem omnem orationem sive discursum mentis a definitione promanatae felicius fiuere doceat eloquentiae lumen, libr. 2, Offic., nos quoque in vestibulo exercitii nostri collocabimus primum definitionem, ex fonte institutionis verborum Christi