Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929
27 Et idem alibi : Honor régis Judicium diligit. De patientia Paulus apostolus loquitur : Patientes estote ad omnes. Et Dominus in evangelio : In patientia vestra possidebitis animas vestras. §. 2. Ad hoc tende, fili mi ! Si vis regni habere honorem, dilige judicium ; si animam tuam possidere vis, esto patiens. §. 3. Quotiescunque fili charissime! causa digna judicari ad te venerit vel aliquis capitalis sententiae reus, noli impatienter portare vel cum juramento firmare, illum punire ; quod instabile et fragile esse debet, quia stulta vota frangenda sunt ; vel per te ipsum dijudicare, ne tua regalis dignitas usurpatione inferiorum negotiorum foedetur; sed potius hujusmodi negotium ad judices mitte, quibus hoc commissum est, quod ipsi secundum suam hoc discernant legem. §. 4. Time esse judex, gaude vero rex esse et nominari. Reges patientes régnant, impatientes vero tyrannisant. §. 5. Quando autem aliquid, quod tuae convenit ad judicandum dignitati, tibi venerit, cum patientia, misericordia sive miserantia hoc judica, ut tua corona laudabilis sit et décora. CAPUT 6. DE ACCEPTIONE EXTERORUM ET NUTRIMENTO HOSPITUM. In hospitibus et adventiciis viris tanta inest utilitas, ut digne sexto in regalis dignitatis loco possit haberi. §. 1. Unde imprimis romanum crevit impérium, romanique reges sublimati fuerunt et gloriosi, nisi quod multi nobiles et sapientes ex diversis illuc confluebant partibus ? Roma vero usque hodie esset ancilla, nisi Aeneades ipsam fecisset liberam, §. 2. Sicut enim ex diversis partibus provinciarum veniunt hospites, ita diversas linguas et consuetudines, diversaque documenta et arma secum ducunt, quae omnia legiam ornant et magnificant aulam, et perterritant exterorum arrogantiam. §. 3. Nam unius linguae uniusque moris regnum, imbecille et fragile est. §. 4. Propterea jubeo te, fili mi ! ut bona voluntate illos nutrias et honeste teneas, ut tecum libentius degant quam alibi habitent. Si enim tu destruere, quod ego aedificavi, aut dissipare, quod congregavi studueris, sine dubio maximum detrimentum tuum patietur regnum. Quod ne fiat, tuum quotidie auge regnum, ut tua corona ab omnibus augusta habeatur. CAPUT 7. DE MAGN1TUDINE CONSILII. In tribunalibus regum, consilium sibi septimum vendicat locum. §. 1, Consilio enim constituuntur reges, gubernantur régna, defenditur patria, componuntur proelia, sumitur Victoria, propelluntur inimici, appellantur amici, civitates construunturet castraadversariorum destruuntur. §. 2. Quando vero consiliis inest utilitas, nam a stultis et arrogantibus ac mediocribus, ut mihi videtur, non valent componi viris, sed a majoribus et melioribus, superioribusque ac honestissimis senioribus exprimi debent et poliri. §. 3. Idcirco, fili mi! cum juvenibus et minus sapientibus noli consiliari aut de illis consilium quaerere, sed senioribus, quibus illud nego-