Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929
28 tium propter aetatem et sapientiam sit aptum. Nam consilia regum in praecordiis sapientum debent claudi, non ventositate stultorum propagari. §. 4. Si enim gradieris cum sapientibus, sapiens efficieris; si versaris cum stultis, sociaberis illis; fatente Spiritu Sancto per Salamonén: Qui cum sapientibus graditur, sapientum erit amicus, nec stultorum erit similis. Et David psallit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. §. 5. Ad hoc quicquid negotii unicuique convenit aetati, in hoc se exerceat, scilicet juvenes in armis, senatores in consiliis. §. 6. Omnino tamen juvenes non sunt expellendi a consiliis. Quoties vero cum illis consilium inibis, etiamsi sit habile, tamen semper ad majores déféras, ut omnes actus tuos norma sapientiae mensures. CAPUT 8. QUOD MAJORES IMITARI DEBEANT ET FILII OBEDIRE PARENTIBUS, Imitatio majorum in regali dignitate octavum possidet locum. §. 1. Regale ornamentum scito esse maximum: sequi antecessores reges et honestos imitari parentes. Qui enim antecessorum décréta spernit patrum, nec divinas procurât leges, peribit. Patres enim idcirco sunt patres, ut nutriant filios; ideoque sunt filii, ut obediant patribus. 2. §. Qui patri suo resistit, inimicus Dei existit. Omnes enim inobedientes Deo sunt resistentes. Spiritus enim inobedientiae dispergit flores coronae. Inobedientia enim totius regni est pestilentia. §. 3. Propterea, fili charissime ! edicta patris tui Semper tibi sint promptuosa, ut prosperitás tua ubique regalibus dirigatur habenis. Mores quidem meos, quos regali vides convenire dignitati, sine vinculo totius ambiguitatis sequere : grave enim tibi est hujus climatis tenere regnum, nisi imitátor consuetudinis ante regnantium exstiteris regum. §. 4. Quis graecus regeret latinos graecis moribus? aut quis latinus graecos latinis regeret moribus? Nullus. Idcirco consuetudines sequere meas, ut inter tuos habearis praecipuus et inter alienos laudabilis. CAPUT 9. ORANDUM ESSE, ET QUOMODO, Observatio orationis maxima acquisitio est regalis salutis, et ideo nonum, et nonaria regiae dignitatis canit regula. §. 1. Continua oratio est peccatorum ablutio et remissio. Tu autem fili mi ! quotiescunque ad templum Dei curris, ut Deum adores, cum Salamoné filio regis, et ipse rex, semper dicas : Emitte Domine sapientiam de sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laborét, ut sciam, quid acceptum sit coram te omni tempore • Et iterum : Domine pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu maligno. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et desiderium malignum averte a me Domine. Aufer a me concupiscentiam, et animo irreverenti et infrunito ne tradas me"f)omine. §. 2. Hac itaque oratione antiqui utebantur reges. Tu quoque hac eadem utere, ut Deus cuncta vitia a te auferre dignetur, ut invictissimus rex a cunctis nomineris.