Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929
26 §. 1. Charissime fili ! seniores illos ita custodias, sicut oculorum pupillas. Si illorum benevolentiam habebis, neminem adversariorum timebis. Ulis quidem te observantibus eris securus in omnibus : illorum precatio commendabit te omnipotenti Deo. §. 2. Illos enim Deus humani generis constituit custodes, fecitque speculatores animarum ac totius ecclesiasticae dignitatis, ac divini sacramenti dispensatores et datores. §. 3. Sine enim illis non constituuntur reges nec principatus. Per illorum interventum delicta delentur hominum. Si illos perfecte amas, te ipsum sine dubio sanas tuumque regnum honorifice gubernas ; in manus enim illorum posita et potestas ligandi nos in peccatis et a peccatis solvendi. §. 4. Testamentum enim sempiternum statuit illis Deus, eosque segregavit ab hominibus, et sui nominis atque sanctitatis fecit participies et ab hominibus interdixit reprehendendos esse. Per David deificum regem, nolite tangere christos meos ! etc. Ille autem tangit christos Dei, qui contra divinum atque canonicum institutum sacri ordinis viros falsis criminibus foedat atque in publicum protrahit; quod te omnino, fili mi! agere prohibeo, si vis beatus vivere et tuum regnum honestare ; quia in his rebus imprimis offenditur Deus. §. 5. Si accidente casu, culpa reprehensione digna super aliquem horum, de quibus sermo est, ceciderit, quod absit, corripe eum ter, quater, inter te et ipsum solum, juxta praeceptum evangelii. Si tunc secreta renuerit audire monita, adhibenda sibi sunt publica, secundum haec : Si te non audierit, die ecclesiae. Nam si tu hune ordinem servabis, gloriosam tuam penitus exaltabis coronam. CAPUT 4. DE MERITO HONORE PR1NCIPUM ET BARONUM. Quartus décor regiminis est fidelitas, fortitudo, agilitas, comitas, confidentia principum, baronum, comitum, militum, nobilium. §. 1. Ilii enim sunt regni propugnatores, defensores imbecillium, expugnatores adversariorum, augmentatores monarchiarum. §. 2. Ilii tibi, fili mi ! sint patres et fratres. §. 3. Ex his vero neminem in servitutem redigas vel servum nomines. Uli tibi militent, non serviant. Eorum omnibus sine ira et superbia atque invidia, pacifice, humiliter, mansuete dominare ; memoria retinens Semper, quod omnes homines unius sunt conditionis, et quod nil elevat nisi humilitas, et nihil dejicit nisi superbia et invidia. §. 4. Si eris pacificus, tunc diceris rex et regis filius, atque amaberis a cunctis militibus ; si iracundus, superbus, invidus, impacificus, ac super comités et principes cervicem erexeris, sine dubio fortitudo militum hebetudo erit regalium dignitatum, et alienis tradent regnum tuum. §. 5. Hoc timens, cum regula virtutum dirige vitam comitum, ut tua dilectione angulati, semper regali dignitati adhaereant inoffensi, ut tuum regnum per omnia sit pacificumCAPUT 5. DE SERVANDA VIRTUTE PATIENTIAE ET TRIBUENDO JUDICIO. Patientiae et judicii observatio quinta regalis coronae est ornatio. §. 1. David rex atque propheta dicit : Deus judicium tuum regi da.