Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. quid amplius ex bonis Ecclesiae cupia credito aut mutuo dent, sed miseri rus­tici, cogi se, et contra Dominum nihil committere audere affirmabant. Prae­terea 6. iam dictis vineas, unam a decem annis pignoris loco in Taleris Imperialibus 160, tenet Civis Tyrnaviensis Franciscus Thomaso. Pratum item Ecclesiae ab annis 47, Rupertus Schulz praedictae Civitatis incola eodem pac­to in flor. 100. quod debitum pro turri tegenda contractum fuit. Monui hoc creditores ut cum tot annorum spacio bonus his Ecclesiae utantur, velint ali­quid ex summa condonare. cqq Commoda Parochia: Wolfgangus Melczer eam regit ab annis 25, septuagena­rio major ipse, vegetus, et in tanta senectuta morbis vacuus. Emit hoc in Op­pido aedes ac vineas mulieri, qua cum diu vixit, liberisque, ubi ordinarie habitat, domo Parochiali penes vacua. Quia vero foemina illa, et admodum senex est et afflicta morbis, caret valde gravi suspitione flagitij. Quaesivi dili­genter a Judice, et a Juratis num suo muneri satis faciat? affirmabant omnes, verum posteaquam Sacerdos quidam ex Germania huc appulisset, rogarunt suum Dominum Joannem Palfi,598 599 ut is in Parochum praeficiatur Wolfgango valere iusso, quod ipse annis gravis et doctrina et memoria destitutus, conci­ones ex charta recitaret, nec muneri suo responderet. Stabat res in arbitrio Eminentissimi Cardinalis, sane ratio aliqua emeriti senis habenda. Non ita Pudmericenses cum suo Parocho agunt. Coeterum ad Parochiam spectat vi­nea una et pratum, stipendium flor. 75. et pro lignis flor. 3. nec non a singulis colonis et inquilinis metreta 1. frumenti si quis praeterea sacro fonte abluitur den. 12. si iungitur matrimonio den. 40. si terrae mandatur den. totidem per­solvit, a concione flor. 1. Didascalo 28. flor, annuos oppidum representat. In vindemia aliquid musti contribuit. Discipuli 7. aut 8. totidem flor, per an­num. Duo beneficiati olim hic degebant, quibus aedes ac vineae fuerunt. Ma­ior pars incolarum Germani, licet Tot Dios locus appelletur. Multi tamen etiam Sclavi, ita ut Germanus Parochus, qualis est novus ille Sacerdos non sufficiat. Wolfgangus utra que lingua et concionatur et reliqua peragit. Quin­quaginta tantum domus animae forte trecentae. Nullus Acatholicus. Cathed- raticum praestitum. 18. NemetDios NemetDios Eodem die lustravi huius loci Ecclesiam, Deo in honorem S [ancti] Nicolai Epis­copi sacratam: pulchram sane. Tota fornice constat. Altaria tria, maius valde elegans. Tabernaculum, ubi sacra hostia insigne plane. Capella (rude se- pulchrum Dfominis] arcis Szomolyan) confessionale continet. Baptisterium 598 Melczer Farkas plébános, vő. NÉMETHY 782. 599 Vő. 234. jegyzet 218

Next

/
Oldalképek
Tartalom