Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS et Sacristia apta ac idonea, casulae 8. cum stolis et manipulis, commodae. Calices 3. argentei, Sex candelabra ex aurichalco, vexilla 4. albae 3. thuribu- lum(!) cupreum, ampullae stanneae, corporalia et purificatoria bina, bene lota. Missale Romanum600. Rituale601 ac codex cui inseruntur nomina bapti- zatorum, vitaque functorum. Turris insignis, Nondum omnino absoluta campanae in ea duae. Ossorium ac coemeterium recte sunt constituta. Dedicatio Dominica post diem Exaltationis S[anctae] Crucis sacrum agitur. Qua- tuor vineas templi pro eiusdem sartis tectis, aliisque necessitatibus excolit aedituus. Rationes solet Provisor Szomolyanensis exigere cunctis in locis eidem arci subiectis. Sunt quam flor. 600. inter Cives Ecclesiae debiti. Comes etiam Christophorus quondam Erdődi602 mutuo accepit pecunias flor. 100. extat syngrapha Praefecti eius Dersanitij cuius filius, parente vita functo, in ius ad Vicarium citatus est, quod nemo hoc debitum velit disolvere. Aedes Parochiales commodae, possident vineam unam male a Parochis cultam, prata 3. hortos pomiferos tres, quartum nescio quo iure Dersanich tenet. Tres omnino menses sunt ex quo Joannes Dejtei603 hanc Parochiam me inscio ac non introducente suscepit, ille idem qui in Szered versabatur. Vanos imbibit in Transylvania mores. Ludimagistrum Albae Juliae septennio agens, Melius callet linguam Ungaricam, quam Sclavonicam, idcirco in Parochia aliqua Un- garica collocandus. Stipendium numerat flor. 42. quinque mutones frumenti et duas Urnas vinj, ex quo genere amplius aliquid a Civibus promissum. Adde his sedecimam mediocrem, ac stolam vilem, a Baptismo den. 4, ab Introductione totidem, a matrimonio den. 12. a trina denunciatione tantundem, a funere den. 16. Scholae domus nulla, ipsa Schola in domo ubi torcular est domini. Magister Scholae Catholicus flor. 14. et a singulis colonis 4. manipulis, ab Inquilinis media metreta frumenti contentus redditur. Discipuli decem et plures interdum. Oppidum 600. animas, domos 140. complectitur. Olim omnes Germanj incolae nunc sunt Croatae magna ex parte et Sclavi. Catholicae religionis omnes parent. Census Cathedraticus integre depositus et levatus. 19. Szomolyan Szomolyan Natalis Virginis Ecclesiae titulus. Dedicatio fit Dominica post proxima a die festo SJanctorum] Apostolorum Petri et Pauli. Templum tabulatum atrium valde humile, arae tres, maior stat insignis, quarta ara multum incommoda, templum magis exiguum reddit: permisi demolire, si velint. Tabernaculum 600 Vő. 147. jegyzet 601 Vő. 143. jegyzet 602 Erdődi Kristóf, vö. NAGY IV. 66. 603 Dejtei János plébános, vö. NÉMETHY 541. 219