Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. domo in Püspöki, Szunyogdj et Chellye, solvuntur den. 33. et frumenti quad­rans modii, et currus lignorum: ab Inquilinis den. 20. tantum. Ac licet decima frugum nemini cedat, quartam tamen Parocho praestant, pro qua Püspökien- ses flor. 3. cum dimidio numerant, Szunyogdienses den. 33. et Chellyenses den. 50. Vezeknye summam rerum omnium flor. 5. dependit. Hideghet nihil vult contribuere, uti ne media Chellye Danielis Karner783 haeretici villa, tametsi id in mandatis dederim. Functionum Ecclesiasticarum quae Stola vo­catur, eadem fere merces, quam in Dienesd, consignavimus Scholae tectum lacerum, renovatum postea. Magister Paulus Pistoris professionem fidei edi­dit. Stipendium den 12. a quovis colono, ab Inquilino den. 6. dantur. A cura Horologij flor. 8. a funere den. 24. a discipulis domesticis flor. 1. externis flor. 4. annui: 15. instituuntur. Oppidum Püspöky celebre et amplum domorum circiter 120. animarum 700. Szunyogdi aedes 35. animas 200. prope continet. Chellye in universum domi­cilia 24. non multo secus: personas 120. alit. Vezeknye par ratio. Hideghet 8. tectis 40. hominibus completur. Ad summam habitationes 211. habitatores vero sive paroeci summi ac infimi 1180. In Püspöky, Szunyogdj et media Chellye Archiepiscopatus possessione, Catholici, nec diu patiuntur haereti­cum. In Kamerj Chellye Lutherani et Germani ad Misserd commeant. In Ve­zeknye, potior pars Catholicorum versatur. In Hideghet tot verae, quot falsae religionis cultores. Cathedraticum censum nullo pacto exegi: discedens bene omnibus sum precatus. g) Cathedraticum De Cathedratico In praefatione paucula de hoc censu praelibavimus, qui non solum iure Ecclesi­astico, verum etiam patrio, lege nimirum Regni, solvendus est. Neque tamen vel communitatis, vel templi pecunia, quam modo consuetudinem Parocho­rum invexit avaritia, sed proprio Parochii aere, cuius Cathedra est, a qua cen­sus et nomen et obligationem sortitur. Ita antiquum ius ac usus obtinuit. Quin hodie quoque, Sacerdos Parochiam aditurus, coram Vicario conceptis iurat verbis, se iura Cathedralia et Archidiaconalia persoluturum: quod ta­men ius iurandum, non sine scelere, omnes negligunt. Imo vero etiam, neces- se olim erat ipsosmet quotannis Parochos Posonium, die festo S[ancti] Emerici Ducis venire, censumque adferre, sive peregerit illo anno Praeposi­tus Visitationem, sive in alia tempora distulerit. Neque enim pro solo Visita­tionis munere census iste repraesentatur, cum multa alia circa Parochos munia, domiquoque cervicibus suis Praepositi sustineant. Nam interdum querimonia varijs de rebus, ultro citroque a Parochis et plebe habentur: ali­quando dubia connubiorum ratio ac iurgia proponuntur: denique non raro variae res (quae hominum conditio est) magnos casus habenti quibus omni­783 Karner Dániel, vö. NAGY VI. 98. 298

Next

/
Oldalképek
Tartalom