Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS bus Praepositum mederj est necesse. Porro, non Cathedraticum tantum et ag­num, verum etiam praedialia (certos capones intelligo) et terragia (avenam) olim Parochi subministrare Praepositis: ac in super in ipsa Visitatione hospi­tales esse cibum videlicet potum, pabulumque suppeditare tenebantur: quae hospitalitas, ius Archidiaconatus in descensu, veteri vocabulo dicebatur. Ast hodie, satis, mea quidem opinione, facerent, dum modo Cathedraticum et agnum ipsémét persolverent: Communitati vero hospitalitas relinqueretur: quamquam et illi nullum ex suis verum omnem ex Ecclesiae fructibus sump­tum sunt facturi. Quo autem pacto censa olim sint Ecclesiae, ex veteri Reges­to Cathedratici, summa fide descripto, cognosces, quo uti antiquius non habes, ita ne literam quidem addidi in eo aut dempsi. Attamen, video Eccle­sias non nullas, nescio qua praetermissa ratione, quas ex ipsis antiquis Visita­tionum scriptis, Cathedraticum et agnum persolvere debere, clarissime constat. Eas ergo in novo indice una cum Ecclesijs non adeo pridem, Dei auxilio, constructis, notitiae causa, asserisco in margine notavi: et antiquis quidem censum uti reperi, novis vero, vel ad normam vicinarum veterum Ecclesiarum, vel ad receptam dudum consuetudinem, adscripsl. Equidem Ultra montes eadem est ratio in omnibus: libra nempe una census Cathedra­tici, hoc est flor. Rhenensis, sive den. Ungarici 80. et agnus Paschalis' dimidi­um den. nempe 40. Sub montibus diversitas maior apparet, adeo ut etiam Filialis interdum sua Parochiali plus solvat. In Vizköz exiguum discrimen. In Chaloköz et Szighetköz delectus singularis, censae(!) enim ibi primum Ecclesiae et distributae in integras seu’marcales (Ungaricae Egezegyhaz) quarum census flor. 4. et agnus Paschalis ‘den. 60. constituit: deinde in medias marcales (vulgo Félház) a quibus dimidium pen­ditur: tum in quartas et ultimas (fertalyos egyház et fél Fertalyos egyház) ad quas solutio iterum dimidiata tantum spectat. Verum quam multis in locis nihil exhibitum, quam parum alicubi, quam aegre fere ubique,(etiam apud Catholicos: quisquis haec perlegit, facile intellexit. Quamquam Ecclesijs qui­busdam, prius florentibus, nunc afflictis, minuendum: contra quae ampliores sunt redditae, earum augendum censum, aequitas ipsa postulat. Quae vero desertae sunt prorsus: cum iis census quoque exterijt. Sed aliud adhuc genus locorum est, ubi nullum quidem templum, ac in domo Sacrificia, conciones­que statis semper temporibus, a Parocho aeque fiunt, ac in templo: huiusmo- di sane loca pari ratione censeri deberent, cum Cathedra destituta non sint, vel certe a rebus divinis ibidem administrandis, super sedendum foret. Quod quidem et alia omnia ad arbitrium Eminentissimi Cardinally ac commodare est necesse. 299

Next

/
Oldalképek
Tartalom