Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. cerdotes sive beneficiatos Juris dictioni ac Visitationi Praepositorum Posoni- ensium subiectos, et Cathedratico solvendo obnoxios fuisse. nnr Nec credo privilegium Olahi hac de re ullum extare, sed incuria Praepositorum Visitationem negligentium. Parochos Tyrnavienses sensim se se exemisse. Adde quod defuncto iam dudum Olaho* 777 in Synodo Tymaviae anno 1581. celebratae in Cathalogo Parochiarum et Parochorum qui a Praeposito Posoniensi dependent et sunt Visitati, Praepositus nomen et Parochi et Parochiae Tyrnaviensis cum aliis suo ordine inseruerit. Imo in indice census Ca- thedratici tam ante, anno nempe 1567. quam post nimirum anno 1586 et 87. ac 1590. et 91. semper Tyrnaviam accensam esse et solvere debere, (ac proinde ut mea quidem fert sententia, exemptam minime fuisse) ad notatum extat. Habeo harum rerum commentariola prae manibus. Ego sane, uti de iure meo abire facile nolim, ita nec contentiose illud prosequi est animus. Eminentissi- mi Cardinalis arbitrio rem committendam iudico. 2. Vagszerdahely Vagszerdahely Haec etiam unica in Vizköz, vult exemptione gaudere, cuius privilegium legi. Summa autem eisdem verbis: Thomam778 * Archiepiscopum Strigoniensem, armo Domini 1313. quia villa sua et Ecclesia Sfancti] Jacobi de Zeredahel 1 r7r7Q combusta: idcirco, Andreám Sacerdotem eiusdem Ecclesiae, ab omni exactione iuris Archidiaconatus in descensu et Cathedratico habere velle absolutum et expeditum: pro remedio etiam animae suae, quartam decimarum suarum in eodem Zeredahel, et Zereth praedictae Ecclesiae et Andreae780 Sacerdoti, successoribus que eius, perpetuo possidendam contulisse: Verum si quoties villae et Ecclesiae comburuntur, eas quis eximat: sane hisce extremis ac turbulentissimis, tam domesticorum, quam externorum bellorum temporibus multas necesse est exemptas esse, quia multae exustae. In Synodo typis edita, Cathalogus exemptorum Parochorum, Szerdaheliensem Parochum non est complexus. 3. Püspöki Püspöki Postrema exempta est Püspökiensis in Chaloköz (In Szigetköz nulla) de qua, quod dicam, non habeo, nisi quod Parochi quo magis exemti, eo liberiores: 776 777 778 779 780 Vő. 775. jegyzet Vő. 775. jegyzet II. Tamás esztergomi érsek (1305-21), vő. SCHMITTH I. 161. András plébánost NÉMETHY nem ismeri. Vő. 779. jegyzet 296