Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS Archidiaconi vero a labore ac molestia expeditiores. Quanquam, nullus pro Dei gloria et animarum saluti labor non suscipiendus. Coeterum, ne te fugiat Eminentissimus Cardinalis et Archiepiscopus Strigoniensis Anno Christi 1631. peculiari scripto indulserat, atque mandaverat, ut pro ea dumtaxat vice, exemptae huius Ecclesiae Visitationem peragerem, quam hic brevibus subijciam. Est Sfancto] Nicolao dicata, sat insignis et ampla. Fornix columnis sublime innixus: chorus e lapidibus constructus: pavimentum latere stratum. Altaria 4. extant in summo tabulata Sfancti] Nicolai vulgari opere confecta: aliud B[eatae] Virginis eximium postea curavit erigi Stephanus Laky Curiae Ar- chiepiscopatus curator, suo praesertim et Hideghetiorum (quorum erat) sumptu. Ad dextrum deinde de more latus, paries tabernaculum continet in eo Sacratissima hostia clathris ferreis obseratur. Baptisterium suo loco e solido lapide cum sacris liquoribus haud tamen sera occlusum. Sacristia modica ac supellex haud cura: calices nempe 5. cum patenis, cruces duae, monstrantia una, poculum pro sacra refectis communione: omnia ex argento fabrefacta. Casulae item octo commodae. Stolae 3. totidemque manipuli, pluvialia duo munda antipendia 5. albae 3. una cum amictibus, corporalia duo munda purificatoria 3. palla una, vela 4. mappae et manutergia 35. vexilla 2. Missale Romanum781, Portatile, et baptizatorum, codex, ac ferrum denique pinsendis hostijs confectum. Coemeterium sat grande, muro cinctum, cippus ante illud eminet. Aliud in campo pestiferis tumulandis circum fossum, aversantur ac aegerrime ferunt. Ossuarium tecto carebat, de fossa postea cuncta in imam esse terram ac prestaret illud extare. Turris horologio decorata et campanis duabus. Fructus templo non alij, quam a quibusvis integris pomarijs, hortis nempe pomiferis, quos quidem exteri possident flor. 1. a medio medius. Dedicatio non tam in festo S[ancti] Nicolai quam Dominica infra Octavam Corporis Christi singulari solennitate circumducto eodem Sacratissimo Corpore, peragi solet. Legati sunt pauperibus 34. talleri, a quibus census penditur, et egentibus distribuitur. Parochus Stephanus Sallaj782 qui e vita cessit, vitam ipsius calamo non perstringo: de mortuis enim aut nihil, aut bene. Hoc unum attingam quod etiam de successore Parochiani questi sunt: sepe abesse Parochum a domo vel Tyma- viam vel in Dienesd, Szemet aut alio itare: tantum multitudinem in Püspöky Sacris saepe numero destitui. Porro, Parochiae aedes ad habitandum idoneae et fructus non contemnendi, ager enim est iugerum 30. et unius: pratum ad 15. foenisecas, horti pomiferi 7. inter quos unum Oppidani templo, non Parochiae proprium esse asseverabant, sed Eminentissimus Cardinalis Parochis eum attribuit. Piscinae idem in decursu Danubij aquarum emolumento piscatores Posonenses quotannis pendunt Parocho die S[ancti] Georgij flor. 6. libram piperis, octo panes similagiones, 4. pisces et duas vini mensuras: ac pro festo Epiphaniae den. 4. laganum et candelam ceream. A qualibet insuper 781 Vö. 147. jegyzet 782 Sallai István plébános, vö. NÉMETHY 906. 297