Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS firmius. Campana unica. Supellex non ulla. Parochia inter praecipuas quon­dam connumerata: aiebant enim spectasse ad eom pagos Damo et Seli, ac Remete filialem, quos in haeresim incidens Stephanus Hedervarj768 moderni genitor, dictorum iam pagorum media ex parte possessor, avulsit, et Praedi­canti, in Hedervara accessio, commisit. In praesens tempus iuvenis Heder- vari,769 in album Catholicorum adscriptus parentis facinus vindicans, Praedicantem quidem expulit, at Sacerdos qui Parochi vices obit haec non circumit loca, sed in Hedervara moratur, quod templum etiam Damoenses et Selienses (perpauci ij quidem) nondum enim haeresim exuerunt, frequen­tant. Quo circa praecepi ut ex currat, quantum potest. Sed non faciet omni­bus satis, nec domino Hedervario,77 nec colonis in pagis. Itaque duos Parochos necessarios censeo, alterum im Piisky qui simul Remete et Lipolt- falvam gubernet, in Hedervara alterum, adiuncta ei (si ita fieri oporteat) villa Damo et Selj. Dabatur vero olim Parocho pecunia et frumentum den. nimi­rum 25. a quavis domo etiam Inquilini, et medius tritici modius, aut certe hordei integer, una cum solita sedecima. Nunc ex Piisky nihil confertur, quia Hedervariensis Parochus operam hic suam non collocat. Eadem ratio cum Remete et Lipoltfalva. Nec denegarent stipendium, dum modo esset qui me­reret. Tria etiam iugera Parochiae de Piisky dudum collocata, Capitulum ea vacante, illis fruitur: at ego iussi iure merito templum fructum metere. Est ve­ro nomen Parochi illi Hedervariensi Joannes Bogatfalvay,771 qui paulo ante e Collegio Pazmaniano ad laborandum in vinea Domini missus, nec sibi nec suis deest, si omnibus posset sufficere. Porro ad Hedervara me haud contuli: nam certum Ecclesiae illius ius Archidiaconatus Comaromiensis obtinet. Scholas non habent: Solebant Ludimagistro den. 10. et quartam partem modij in frumento praebere. Praeter recensitos superius pagos, Kis Bodak Püspöki- ensis Parochiae vinculo etiamnum colligatur. Cernes itaque in Piisky domus minimum 20. animas prope 120. In Darno cuncta duplicia. In Seli 16. tecta, personas 80. Kis Bodak sive domicilia spectas sive homines aequalis est Piisky. Ac ut summam conficiamus et aedium et habitatorum, illae numero, sunt 96. hi 560. In Piisky et Kys Bodak quarta pars Catholica, in Damo et Selj longe pauciores. Si Parochus ad latus esset magna ad religionem fieret acces­sio. Cathedratitiam pecuniam non plene, nec expedite numerarunt. 768 Vő. 177. jegyzet 769 Vő. 177. jegyzet 770 Vő. 177. jegyzet 771 Vő. 176. jegyzet 293

Next

/
Oldalképek
Tartalom