Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS valent. Summopere adnitebar, ut vel vetus, vel novum quod sufficiat stipen­dium Catholico Parocho omnes solvant: ac frustra. Nec cogi ab ullo possunt, cum fere omnes libertatem et Nobilitatis et religionis iactent. Tandem assen- serunt se quoque exsoluturos si ipsis Capella in Coemeterio, non nihil deser­ta illa quidem ac ab ipsis reparanda, consignetur, ubi Praedicans (cui aeque stipendium dabunt) sua exerceat, et in Coemeterio sepeliat suos. Negavi templo adempto me illis posse Sacellum concedere, sed reifere velle ad Emi- nentissimum Cardinalem. Interim Nicolaus731 liberis onustus ac egestate fere confectus, iuvari nequit nisi prophano aliquo puta Tricesimatoris munere. In templo nudae plures arae, maior insignem tabulam veterem, paululum muti­latam, ab haereticis, continet. Sine vitris fenestrae columbis ac passeribus, cuncta inficientibus aditum praebent, quod commune et vulgare in Chaloköz fatendum. Sacristia templo immundior. In Tabernaculo clathra nondum evulsa. Tres pervetusti calices cum totidem patenis: Ciborium argenteum et omni parte pulchrum, et crux supersunt, ac Missale veterinum Strigonien- se732: amplius ne mappa quidem. Nobilis Paulus Karachon733 in templo con­ditus, legavit poculum argenteum, et flor. 15. Imperavi aut ea pecunia fenestras reficiant, mappam aliquam coemant. Campanae in turri duae. A tu­mulo Ecclesiae flor. 1 solvitur si sit fornicatus flor. 12. Dabant olim Parocho quicunque circum ducebant den. 12. et medium cubulum frumenti. At hodie Praedicanti quidem summatim flor. 100. et totidem metre­tae Tymavienses frumenti, nec non 5. lignorum et 5. arundinum fasciculi ex­hibentur. Nicolao734 vero a Catholicis flor, non plures quam 20. et 12. cubuli frumenti. Stola erat quae nunc temporis in Varkony viget: per exigua modo illo, ob summam Catholicorum paucitatem. Domus Parochiae quam in habi­tat sat vilis, duos inquilinos et pratum possidet: nec ager deerat quo pacto abalienatus ignorare se aiebant. Neque enim omnia sincere ac candide, in Vi­sitatione, quanquam diligentissime examinanti, haeretici praesertim aperi­unt: sed vel reticent aliqua, vel extenuant rem, vel denique uti commodius videtur, in ambiquitate ponunt. Superiore anno aedes propria Nicolai735 ac tota supellex exusta, igne, ut credere fas est ab invido ac malevolo haeretico quopiam, iniecto. Odio enim plusquam Vatiniano eum prosequuntur, qúod ad Catholicos transierit. Sed neque Catholici benevolentiam aliquam singula­rem erga eum demonstrant, quod sacris haud initiatus operam eis suam, in­star Sacerdotis (quem desiderant) navare non possit. In literis et arte decendi patrio sermone, bene versatus, primas olim inter Calvinianos doctores tene­bat. Vini tamen avidus, cum bene potus est, contentiones dequacunque re fa­731 Vö. 730. jegyzet 732 Vö. 4. jegyzet 733 Karácsony Pál, vö. NAGY VI. 85. 734 Vö. 730. jegyzet 735 Vö. 730. jegyzet 275

Next

/
Oldalképek
Tartalom