Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. Catholicos non Evangelicos constringi responderunt, haud deesse suis Superintendentes ac Seniores Visitatores nimirum. Cumque diu frustraque desudassem, solenniter protestatus, tectum subij, cibum quaesiturus nihil enim suppeditarant. Tandem surrecturo ferme e mensa cantharum vini submiserant omnium nomine, a me haud acceptatum. Templum Deiparae dicatum reperio, aliquando et structura et hominum concursu ac pietate nobilissimum. Turris integra, reliqua patent et vel corruere vel ruina sunt propinqua. Capella in Coemeterio penitus deserta. Audio agrum Ecclesiae sive Parochiae 32. iugere nec non prata sylvamque a Nobilibus occupatam. Ipsum templum situm in fundo possessionis Hegy: domus Parochiae et Scholae in Vizkelet, minimo intervallo. Itaque complectitur Parochia Vizkelet ubi circiter 50. domus, inter eas aliquot Nobilium. Hegy 7. domus et Korsoth 40. omnes Nobilium. Personae in universum 600. censeri possunt, singulari in humanitate ac pernicatia notatae, haeresique obcaecatae omnes, paucissimis, tot inter, Nobilibus exceptis. 7. Kürt Kürt Hic quoque pertinaci obsistebatur animo Visitationi, nec profecissem plus, quam Vizkelet, nisi postero die peculiaribus literis, ut admitterer Comes Michael Thurzo693 singulari affectu ac promptitudine, non huic modo suae villae, verum alijs etiam pagis ac Oppidis sedulo imperasset. Causa contumaciae ac odij non tantum haeresis est, bonorum omnium ac Ecclesiasticorum praecipue inimica, verum etiam pavor ac formido, ne eis templa ut paulo ante in Szencz et Cheklyes factum, Praedicantibus valere, iussis, adimerentur: quod tamen me in mandatis non habere, hominibus meticulosis, ac suspiciosis, frustra asseverabam. Aegre tandem admissus magna hominum multitudine effusa comitatus, templum intravi, fusis primum et in hac, et in alijs ubique Ecclesijs ad Deum precibus, plebe adstante, et vel admirante vel admurmurante. Praedicans nullo pacto coram adesse voluit, nihil sibi mecum negotij interessé dictitans. Porro Exaltationis S[anctae] Crucis titulo Ecclesia gaudet desolata nimium Turris concidit. Coemeterij murus alicubi pervius. Calix solus, et patena, ac pelvis pro baptismo aenea, in supellectili numerantur. Preadicanti subministrat 2 metretas tritici quaevis domus et gallinam. Stola ordinaria. Vocatur pagus Nagykürt sive Matyus földi Kürt, ut distinguatur ab alijs locis nomine Kürt insignitis. Homines supra modum inhumani. Luthero addicti omnes. Natione Ungari, Domus 50. animae 250. Cathedraticum ea ratione extorsi quod ubicunque templum mihi pate fit, etiam census persolvi debet. Adieci minas, me rursus ea de causa aliud mandatum a Comite Michaele694 693 Vö. 675. jegyzet 694 Vö. 675. jegyzet 252