Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS allatarum. Itaque potius obstrusere peccunia(l). Perfeci autem hic quoque et in vicinis aliquot Ecclesijs haereticis anno ab hinc tertio Visitationem. Hoc tempore supersedi, ne absque ullo emolumento animarum tam crebro ober­rem. Et revera, non modo haeretici, sed etiam Catholici frequentem Visitatio­nem aversantur, eaque se aggravari sentiunt ob sumptus Cathedratici et praesertim hospitalitatis praestandos: adeo rustica progenies, rustica est, nisi pauperas excuset. Coeterum, adverte hic aliqua. Primo: Tallós, sive Tarlós pagum proximum, huc pertinuisse. Ab annis 40. Proprium Praedicantem susceperunt, quod Danubius intermedius, molestum aliquando ad Ecclesiam accessum redderet. Domus hic saltem quaedam rudis ac lignea apta strami­neis Praedicantis concionibus: templum seu forma aliqua aedis sacra nulla: idcirco nec ego in serie Ecclesiarum collocavi: Campana haud consecrata, fulcris quernis nititur. Calicem aereum in auratum ipsimet curarunt. Ac ut conventus amplior esset, applicata huc est villa Eperjes non longe dissita ad arcem Sempte aeque spectans, quae antea Parochiae Egyhazaskiirt, seu Cha- loközikürt inserta fuit. Huic, quam dixi domui, contigua Praedicantis domus est. Quivis colonus 2. metretas frumenti Tyrnavienses, den. 20. et duos cu­mulos foeni ipsi contribuit: iumentis destitutus metreta minus. Agros, qui tot sunt, quot aliarum domorum, pagus arare et fruges convehere solet. Ligna quoque ex sylva Egyház erdeie vocitata advehunt. Baptismus den. 12. vel pa­nem et gallinam adfert. Introductio post partum tantumdem, copulatio den. 12. Funus idem, cum contione den. 35. Quaerebantur, a triennio sedecimam praedicanti denegabant rogabant imposterum dare. Scholae Magistro quivis solvit den. 10. et mediam metretam frumenti. Particula insuper agri exaratur. In funere a cantu den. 12. a sono campanae den. 3. numerantur. Incolae om­nes Ungari et Lutherani, attamen paulo humaniores praecedentibus. In Tallos domus 45. animae 150. Eperjes domus 22. animae 80. circiter. Cathedraticum petij, exhibuerunt, novit enim ius ac consuetudinem Praedicans, non nullis alijs prudencior(l), illud dandum esse, se quoque suo seniori quot annis re­praesentare debere. Praeterea notandum, iuxta Tallos, aliquando monasteri­um, vel quid simile extitisse, alij penes Tőkés fuisse memorant: hodie etiam Kápolna Szigeti appellatur. Verum a multis iam annis Danubius eluit et abs­tulit omnia. Denique, attende ex Tallos viam ad Nagyszeg ducere. Pagus est novus, ante an­nos 40. excitatus et colonia deducta. His pari ratione domus est pro concione. Praedicans proprius et Schola. Dant ea quae Tallosenses. Lignorum loco arundines convehunt. Et hi Ungari omnes haeretici. Domus 80, animae 400. Cathedraticum non habui. Optime curam Parochus Vicinus Vasarutiensis ge­rere posset, si eiecto praedicante, dominus eorum Comes Michael Thurzo695 iuberet. 695 Vő. 675. jegyzet 253

Next

/
Oldalképek
Tartalom