Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. in Visitatione, ut diximus anni 1501. Cruciferorum (S[anctae] Crucis nimirum Abbatum) fuisse perhibetur. Wilhelmus deinde Abbas, anno 1523. bona haec Reipublicae Posoniensium flor. Rhenens. 1050. vendidit, attamen contra di­centibus Capitulo Posoniensi velut viris Ecclesiasticis et Comitibus de S[anc- to] Georgio tamquam vicinis ac commetaneis. Postremo Augustissimus Imperator et Rex Ferdinandus II. anno 1628. Capellam, domumque et pa­gum, ac cuncta eius Emolumenta, Praeposito Posoniensi Paulo David,689 pie vita functo et eius successoribus, perpetuis temporibus contulit. Is in Judicijs Octavalibus, ut vocant, iure cum Civitate agere coepit: nec ego desistam, et si causam obtinebimus, plus inde utilitatis ac commode Praepositis in annos singulos redundabit, quam modo ex omnibus fructibus solet accedere. c) Districtus Vizköz Districtus Vizköz Tametsi non nulla ex his loca revera inter aquas constituta non sint, ea tamen huc colloco, quia ita reperi consignata. Adieci in omnibus Districtibus templa sacellaque devastata et deserta, ne eorum penitus intercidat memoria: novas idem Parochias veris templis destitutas, adiunxi, quae non sub ipsa serio aut novo titulo, sed primariae Ecclesiae vicinaeque apposita contuebere, Ivani Kaial Uyfalu NagyMachid Egyhazfalu Szered Ioka Sur Nagy Födémes Szavar Vizkelet Keresztur Kürt, Tallos, Nagyszeg Farkashida Szeli Maitén.Geszt Taxon Szjent] Abraham Galanta.Gani Dioszeg 1. Ivani Ivani Proficiscenti mihi Posonio, prima inter sinuosos Danubij defluxus intulit sese obtutibus Jvaniensis Ecclesia. Deo in honorem S[ancti] Praecursoris Joannis Baptistae dicata aliquando nunc nefariae Calvini haeresi subiacet. Haud int­romissus fuissem nisi a Domino Catholico Stephano Palfi690 metuissent. De­dicatio minime celebratur. Nullae icones intus. Tabernaculum more veteri in pariete constructum, pelvim aeneam, quae baptisandi vertici supponitur 689 Vő. 276. jegyzet 690 Vő. 235. jegyzet 248

Next

/
Oldalképek
Tartalom