Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS continet. Sacristia rebus omnibus vacua. Coemeterium virgultis ac vepribus obsitum. Campana adest. Calix argenteus inauratus, huius Ecclesiae vetustissimus extat. Fuit semper Parochialis, quamquam olim Parochus interdum Cheklyesiensis eam administrasse legatur quod hodie etiam fieri posset si pulso Praedicante, Parochus aliquis certus in Cheklyez collocaretur. Nec puto Stephanum Palfi691 fundi herum adeo difficilem vecordemque futurum in Calviniano pastore eijciendo. Cui quidem solvunt flor. 50. et cubulos Posonienses frumenti 30. Stola est exigua. Sedecimam sibi haud integrae emensam Praedicans querebatur. Coete- rum, intellexeram a vera eum religione haud alienum esse, sed falso uti ex meo ad illum sermone conieci. Domus Parochialis commoda. Reperi in ea poculum fictile Monachum cum Rosario repraesentans e cuius cuculo potitabatur: ursus fidibus alludebat. Iussi confregi. Schola et eius Magistro sunt destituti. Praeter illam Ivani (Juani a S[ancto] Joanne sic dictam) Germanicae Aichen apellant, Germani enim prius incolebant, nunc omnes e progenie Ungarn orti pagus Papfalva, Praepositi et Capituli Posoniensi huc spectat. In illo omnes Calvini asseclae in isto 3. tantum Catholici. Domus hic 20. animae 100 hic aedes 15. personae forte 70. In Cathedratico solvendo maiorem personae meae, quam iuris et aequitatis rationem habuere, quod apud omnes Acatholicos factum puta, qui vel minimum dederunt. 2. Uyfalu Uyfalu Vocitabant priscis temporibus pagum Posma, et templum omnium Sanctorum: nunc illum Uyfalu et hoc Szent Ur cognominant. Dedicationem die S[ancto- rum] Omnium esse fatentur, colere negligunt. Penitus desolatum intus, rimae in parietibus multae ac magnae, solum arenosum, pulvis ad talos usque. Coemeterium vile ex sepibus. Viginti quinque frustula pratorum Ecclesia possidet, quae Uyfalvenses desecant: non sunt perpurgata. Supellex, calix novus, absque patena et campana non consecrata: nil praeterea. In Ecclesia colendus eidem flor, imum legat. Praedicanti Calviniano domus nuper ex- tructa. Quilibet den. 50. et metretam frumenti Tyrnaviensem praebet, currumque lignorum 1, et cumulum foeni alterum. Inquilini pecunias tantum numerant absque frumento. Pro baptismate den. 4. et interdum plures conferuntur. Ab introductione post partum idem fere. Post nuptias nulla solet esse. Copulatio promeretur den. 12. Funus tantundem concio den. 25. Scholae Magister aedibus caret apud vicinum moratur. Solvuntur ei den. 12. et media metreta frumenti a quovis. Sáp villa Nobilium Parochiae huic inseritur, ipsa tamen Ecclesia sita est in fundo Uyfaluensi, ditionis castri S[ancti] Georgij. Contendebant hi, cum illis, quod aedificio templi, uti mos est Nobilium, auxilio non sint. Vix unus aut alter 691 Vő. 235. jegyzet 249