Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. det. Mola lapidea Comitum Erdődj mutonem frumenti et molitoris in fölső Dombo, medium subministrat. A baptismo den. 4, ad Pentecosten usque cau­sa novi Chrismatis den. 12. A funere den. 16. reliqua uti et sedecima ordina­ria. Magister gymnasij fidem Catholicam professus, ab integra sessione 12. manipulos, a media 6. colligit, et aliquid musti. Schola bene extructa, discipu­los decem et interdum plures complectitur. Est Oppidum Dejte sat insigne, omnes Catholici, in sacra confessione et commu­nione frequentanda, diebus solennibus, non pigri. Domus circiter 80. animae 400 Cathedraticum solverunt animo minus prompto et hospitalitatem negli- genter exhibuerunt, quod existimarent Archidiaconum Nittriensem Visitato­rem agere debere. Fixere hic sedem ante paucos annos Anabaptistáé Moravia pulsi, numerantur animae 300. Jussi his eadem quae Anabaptistis in Levard. Spectant ad Parochiam Dejtensem duo praeterea pagi, fölső Dombo et Katlocz. Censum pendunt instar Dejtensium. Catholicae religioni addicti sunt. In illo domus 35, animae vix 200. In hoc 40. aedes, personas omnino 200. videbis. 24. Bohunicz Bohunicz Aggregati huic Ecclesiae quatuor pagi Bohunicz, Jaslocz, Pagyarocz, Radosocz. Est SJancti] Michaelis nomine dicata. Dedicatio Dominica ante festum fit. Paucis ab hinc annis fornix extructus. Coemeterium et cripta ossibus servan­dis iam pridem muro circumdatum. Turris duaeque campanae creatae. Locus in pariete aptus conservandae Sacrae hostiae, quam in calice vidi, ciborium curabunt. Fons quoque baptismalis et Sacra olea adsunt. Casulae 4. antipen- dia 2. corporalia et purificatoria totidem, mappae, vela et strophiola complu­ra mundaque. Vexilla 3. calices argentei 2. Rituale620 621, Missale Romanum622, portatile, liber baptizatorum, Ecclesiae certis terris cedit nona et 10 librae ce­rae. Tres praeterea Ecclesiae agros vidua Merejana623 pagi Bohunicz Domina occupavit et subditis concessit qui sibi nonam pendunt, templo nihil. Citata id circo in ius a Vicario Georgius Manigay624 quinquagennarius, vir bonus et inculpatus a pluribus annis Parochus. Quaelibet domus e quatuor pagis, met­retam tritici, itemque avenae, gallinam et caseum ei subministrat: quivis item pagus quatuor currus lignorum ac unum foeni: omnes flor. 10. Domus Paro- chialis apposita, iugera 14. a colonis exaranda. Sedecima optima frumenti et vini, neque enim hic decima decimarum, Capitulo Posoniensi dari solet. Si quis matrimonio iungitur den. 24. persolvit. A funere veniunt den. 12, in du­620 Vő. 606. jegyzet 621 Vö. 143. jegyzet 622 Vö. 147. jegyzet 623 Mérey NAGY VII. 418. szerint János özvegye 624 Manigay György plébános, vö. NÉMETHY 764. 224

Next

/
Oldalképek
Tartalom