Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS obus vero remotioribus pagis duplum. Si concio fiat semper flor. 1. Baptis­mus adfert den. 6. Introductiones more solito. Item Parochus administrat Pa­rochiam Manigensem in Comitatu Nittriensi aegreferentibus Parochianis Bohunicensibus, quo circa commisi ut huc se conferat. Rector Catholicus, manipulos colligit, quibus vitam producit, vini 2. Urnas, et a pulsu in funere den. 4. nec non a sex vel 8 discipulis singulis flor. 1. anno integro. In Bohunicz omnes Catholici, excepta Domina eiusque familia. Domus ultra 30. animae 160. Antiqua scripta meminerunt pagi et Ecclesiae Bogonya quam hanc Bohunicz esse crediderim. Reliqui quoque pagi fidem Catholicam profi­tentur, viri probi et humanj, subditi Comitum Erdődj.625 Jaszlocz domus 40. animas circiter ducentas complectitur. Pagyarocz 30. aedes, personas 160. ha­bet. Denique Radosocz casis 40. hominibus 200. completur. Census Cathedra- ticus exhibitus tarde. 25. Also Dombo Also Dombo Aedicula Divae Virginis in coelos assumptae, quo die magno populi concursu Dedicatio celebratur. Filialis Bohunicz. Et fornice et tabulo caret. Altare ma­ius sat pulchrum. Venerabile Sacramentum non solet asservari. Lapis Baptis- malis caret aqua benedicta, nam in Bohuniczensi Ecclesia salutaribus undis expiari consueverunt. Coemeterium muro cinctum. Calices extant 2. argentei, casula una rubra cum alijs necessarijs. Campanae duae. Portable non nihil fractum. Sunt certi agri Ecclesiae ex quibus decima provenit. Possidet hic Pa­rochus agros mediae sessionis, medietatem consessit aedituo, ut eum cum huc venit alat. Solet vero tertia qua vis hebdomada adesse. Extat fundus Pa- rochialis aedificium nullum. Solvunt coloni duas mettr. tritici, inquilini unum pullumque et caseolum. Reliqua ut in Bohunicz. Catholici omnes. Pa­rochi Tyrnaviensi subditi. Domus 30. animae 100. Dederunt aliquid causa Cathedratici. 26. Also Korompa Also Korompa Templum S[ancti] Andreae Apostoli consecratum. Non erat expurgatum, nec ubique stratum lateribus. Male provisum, uti fit, ubi multi Nobiles sunt Pat­roni. Venerabile Sacramentum in ciborio argenteo, parieti in clausum. Fons baptismalis, minime observatus. Locus pro ossibus condendis nullus. Supel­lex est aliqua, calix unus cum patena argenteus, et Crux argentea. Casulae 3. cum stolis et manipulis, vexilla 4. Corporalia duo mundo cum purificatorio, 625 Vö. 606. jegyzet 225

Next

/
Oldalképek
Tartalom