Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. cum. Venerabili Sacramento et Baptisterium cum sacris liquoribus, rite ac recte. Reliqua quoque bene habent, uti corporalia et purificatoria quae bina sunt et munda, casulae 8. cum stolis et manipulis 4. antipendia 2. vexilla 4. calix cum patena argentea unus et cupreus alter, nec non strophiola mappae et vela in abundancia(l). Non deest Missale Romanum604, ac baptizatorum liber, Portatile, Campanae 3. quia turri templum caret, in coemeterio, quod quidem per amplum est, trabibus quernis impositae Vineam Ecclesiae unicam, communitas excolit. Collegij Pazmaniani quondam Alumnus Joannes Ribeny605 Parochiae huius a triennio moderator, ab omnibus laudem reportat. In eo solo haud laudandus quod se a me intorduci non curaverit, cum sane Vicarij literae Investiturae, quando possessionem Parochiae adire quivis vult expresse iubeant. Introductionem a Praeposito peragendam, Parochos negligere minime debere. Secus enim nec notitia Parochi, nec mutatio Parochiae constare mihi potest. Domus Parochi bene constituta. Hortus frugifer adiacet. Agros coloni colunt. Duas eiusdem vineas nemo curat, sunt enim desertae, iussi excoli et a Parocho et a communitate precarior si iure non tenentur. Prata 4. non ita neglecta. Quaelibet domus duas metretas tritici, ac unum pullum et ova 4. contribuit, inquilinorum aliqui unam metretam, alij mediam offerunt. Sedecima commoda. Stola uti fere in Nemet Dios. Solet Parochus quot hebdomadis bis sacra facere in Sacello Arcis, qua de causa in annos singulos a Comitibus Erdődijs606 castri dominis mutonem tritici, decem urnas vini et verrem accipit. A baptismo cedunt denar. 4. ab Introductione novae nuptae strophiolum aut den. 12. et vini congius. A puerpera den. 2, cum candela. A Copulatione den. 24. Ab humatione den. 8. Didascalus obtinet flor. 10. et 4. manipulos a quolibet colonorum, nec non musti aliquid tempore vindemiae, quam collecturam appellant. Ipsa Schola habilis et discipuli non pauci solvunt more solito flor. 1. anno integro. Oppidum ab arce nomen tenet, in quo aliquot Nobilium aedes videre est, qui vel antea erant vel nunc sunt in famulatu Comitum Erdődiorum,607 praestant- que Parocho praestanda. Domus numerabis omnino centum animas et in Arce et in oppido 500. Catholicae religioni addictas omnes. In exhibendo Cathedratico non erat difficultas. 604 Vő. 147. jegyzet 605 Ribeny János plébános, vő. NÉMETHY 894. 606 Erdődi grófok, vő. NAGY IV. 66. 607 Vö. 606. jegyzet 220