Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS 20. Losocz Losoncz Quadraginta propemodum anni sunt, uti referebant, quod et villam et Capellam erexerit Arma Losonczj,608 a qua locus ipse nomen traxit. Filialis ad Szomo- lyan non consecrata: S[anctae] Annae nomine appellatur propter ipsius effigiem in ara collocatam. Tota fornice munita, altare insigne paratur. Tabernaculo et Baptisterio caret. Coemeterium nec muro, nec sepibus cinctum, tametsi circumcirca corpora terrae mandari soleant. Comisi ut quantocius in cingendo coemeterio sese expediant. Campanula est unica. Calix cum patena argenteus, casula, alba et alia que pro sacrificio desiderantur, res tamen linteae sunt plures. Raro huc sese Parochus confert, hi potius in Szomo- lyan vadunt. Solvunt nihilominus eidem prout Szomolyanenses. Catholici quidem sunt omnes, sed valde rudes et agrestes. Domus 25. animae 100. Ca- thedraticum primo solvi coeperunt. 21. Nahacz Nahacz Sacrosancta Trias hoc templum peculialiter sibi delegit, quo die dedicatio agitur. Extractum cum fornice ante annos 40, ac non ita pridem consecratum, una cum altaribus, quae quidem duo sunt. Maius tabulam pictam sustinet. Coemeterium et Ossorium muro cinctum. Venerabile Sacramentum in pariete loco apto, ac ferrea portula munito decenter servatur. Lapis Baptisterij non erat sera clausus. Exiguam vineolam templo addixerunt, excoluntque rustici. Mola eidem censum flor. 4. annum pendit. Calices sunt duo argentei inaurati, alter pro ablutione adhibetur. Ciborium ex argento confectum et inauratum. Crux argentea. Casulae 5. commodae, duae attritae. Albae tres, cum humeralibus, superpelliceum unum, corporalia duo et totidem purificatoria munda, cum velis strophiolis et vexillis pro hoc loco non paucis. Campanas turris duas continet consecratas. Nec deest Missale Romanum609, liber baptizatorum ac Rituale610. In paritis et in debitis ultra centum flor, templum numerat. Parochum a die Pentecostes agit Martinus Jurkovicz611 (+defunctus612 anno 1639.) Collegij Pazmanianj olim incola. Contulit se huc e S[ancto] Nicolao, ubi propter coloni coniugem male audiebat. Nec ab horret nimio vino. Alias in literis profecit, et a concionibus laudem obtinet. Domus comoda pars ex lapide construitur. Agros mediae sessionis et terram extirpatitiam coloni arant. 608 Vő. NAGY VII. 177. 609 Vő. 147. jegyzet 610 Vő. 143. jegyzet 611 Jurkovicz Márton plébános, vő. NÉMETHY 668. 612 Későbbi beírás az 1639 is. 221