Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. quam ego hanc Dubovam Sclavonice vocari existimo, licet illa tunc S[ancti] Jacobi Apostoli nunc vero SJancti] Joannis Decollationis nomine consecratur appellatione Sanctorum, ob temporum hominumque ut fit vicissitudinem, vel ignorata vel mutata. Sunt omnes Catholicae fidei addicti. Domus circiter quadraginta personae 150. Solutum cathedraticum. 14. Cheszte Cheszte In honorem Sjancti] Emerici ducis dedicatum templum, atque etiam Sjancti] La- dislai et Sjancti] Stephani Regis, uti in antiquis scriptis legi. Amplum satis, testitudineum, ac sartum tectum ubique. Turris duas campanas continet, ter­tiam confractam curabunt simul ac peterunt. Ara maior insignis et aliae duae. Tabernaculum cum Venerabili Sacramento. Baptisterium cum sacris liquori­bus habetur. Calices argentei cum patenis sunt 4. Monstrantia argentea gran­dis et crux. Candelabra ex aurichalco 4. Casulae 6, vexilla 2, corporalia duo, vela 4. purificatoria duo, antipendia tria, mappae et strophiola in copia. Mis- sale Romanum583, Rituale584, liber cui nomina Baptizatorum inseruntur. Per­tinent nunc ad Ecclesiam 6. vineae, olim duae tantum, erant procul dubio 4, illae, altariarum quas hic binas aliquando fuisse comperio, ita ut extinctis Al­tariis, ad Ecclesiam omnes vineae applicatae censeantur. Cum Stephanus Pal- fi, 5 horum bonorum haeres, in captivitatem Betlenianam indicisset accepit mutuo Ecclesiae pecuniam, ut Lythrum persolveret flor. 400, restituet ad Graecas calendas. Agit Parochum Volfgangus Loibell586 Bavarus a tribus annis, sine mea Introduc­tione: Philosophiae Magister audit, parum in Lycaeo Aristotelis versatus. Vir bonus quamquam interdum in potu excedit. Fungebatur antea officio Capel- lanj Posonij annos natus 36. circiter. Amatur a Civibus. In concionibus medi­ocris. Breviarium587 habet et ut affirmat recitat. Stipendium ipsius flor. 90, duo mutones Tyrnavienses tritici vini Urnae 20, ac totidem lignorum orgiae. Parochiales duas vineas ipsémét tenuiter excolit, tria prata falcari curat. Paro­chiae locus amplissimus, pars aliqua desolata. Quod ad ea tria attinet solent a Baptismo dari den. 8 a copulatione den. 50, a sepultura similiter, at habita concione flor. 1. Sedecima hic nulla. Schola vicina, commoda. Magister, iti­dem Bavarus quidam, vinolentus ille. Huic flor. 43. persolvunt, et stolae iam recensitae dimidium. In vindemia aliquid musti. Pueros, puellasque 12 inst­583 Vö. 147. jegyzet 584 Vő. 143. jegyzet 585 Vö. 50. jegyzet 586 Loibell Farkas plébános, vö. NÉMETHY 749. 587 Vö. 34. jegyzet 214

Next

/
Oldalképek
Tartalom