Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS ruit. Videre hic est Xenodochium quoque insigne extructum a Nicolao Pal- fi,588 eiusque uxore, dotatum ab ijsdem, nam postquam duos illos pagos Ist- vanfalva, et Dubova, tertiumque Borova, de quo mox dicemus, fundassent; decimas huc administrari iusserunt. Curatori Xeniae domus victum, et mér­cédéin flor. 32, annuos decreverunt. Ab eo tempore continenter aliquot pau­peres isthic aluntur. Sub arce Vereskő situm Oppidum. Incolae quondam omnes Germani in praesenti multi Sclavi, quo circa Parochus singulis mensi­bus advocat vicinum Sacerdotem Instvanfalvensem qui in concionibus et confessionibus Sclavis opitulatur ideoque a Parocho in mensem flor 1, acci­pit. Si tres tantumodo excipias, omnes Catholicae religionis sunt asseclae. Vi­ri humani, et in solvendo Cathedratico prompti. Domus omnino 100, animae quingentae et amplius. Germanice Schatmatstorff loco nomen. 15. Ottental Ottental Ex Cheste contuli me ad Ottentalensem Ecclesiam S[anctae] Catharinae Virginis et Martyris, quo hic patrocinium Dominica vero Trinitatis Dedicatio celebra­tur. Sanctuarium fornicatum, reliqua pars Ecclesiae tabulata. Arae 3. cum su­is imaginibus et sculpturis. Sacra Eucharistia, Baptisterium et alia consecrata, rite conservantur. Supellex insignis, quatuor nempe calices et patenae 5, monstrantia argentea insignis, pacificale unum argenteum, alterum cupre­um. Casulae 9, aliquae praestantissime, antipendia 4, albae 2, totidemque superpellicea, nec non corporalia munda cum purificatorijs, vexillis 3, campanae duae. Missale Romanum589, Graduale590 vetus, Rituale591 cum Baptizatorum codice ac portable, quod ubique altaribus violatis adhibetur. Colit communitas Ecclesiae vineas 5. In proximo colle Capella Sfancti] Le- onardi (fornice et duobus altaribus constat) auget pietatem populi, nam qua­libet Dominica novilunii decretam ad hoc Sacellum faciunt supplicationem. Joannes Rienlin592 Bavarus superiore anno huc appulit me in scio gubernacula Parochiae suscepit. Vir, ut videtur probus, nemine adversus eum quidquam proferente, licet satis quaererem. Non dum est quadragenarius. In Bavaria quoque Parochum agebat. Conciones cum laude peragit. Numerant ei stipen­dium flor. 70. frumenti metretas 100, et vinj urnas 20. Insuper vinea una huc spectat, et domus Parochialis idonea. In administratione Sacramentorum, coeterorumque munium Parochialium, quam stolam vocant, tantundem fere darj solet, ac in Cheszte. Legi fuisse olim duo in Oppido beneficia seu altari­588 Pálfi Miklós, vö. NAGY IX. 77. 589 Vö. 147. jegyzet 590 Vö. 35. jegyzet 591 Vö. 143. jegyzet 592 Rienlin János plébános, vö. NÉMETHY 895. 215

Next

/
Oldalképek
Tartalom