Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. ductione totidem. A copulatione den. 50. plus minus. A funere haud parum den. nempe 50. si concionatur flor. 1. Si sacrum facit flor, itidem unus. Est hic mola Michaelis Horvat, Monachis Franciscanis Posoniensibus censualis, sed post quam illi Reformati sunt, nec ulla vectigalia possidere quaeunt. Census ille Parocho Basiniensi assignatus quantum constituat, non recte referebant metretas562 15 patebit ut ex literis Eminentissimo563 Cardinali traditis. Cum prius Camera Suae Majestatis haec bona administraret, singulis annis Paro­cho flor. 200. viginti urnas vinj et ligna suppeditabat, nunc Stephanus Palfi564 eorundem bonorum possessor, nihil prorsus subministrat, saepius licet roga­tus. Parochia vetus omnino deserta, in praesenti habitat Parochus, ubi Schola olim sita fuit, cui domus ipsa quoque moderna Schola coniuncta est. Sat commo­dae habitationes. Spectant ad Parochiam tria prata, duae vineae desolatae, tertia culta in promontorio Czailensj hoc anno legata. Ludimagistro Catholi­co aedituus flor. 12. persolvit. Cedunt eidem a certa mola frumenti metretae Tyrnavienses 60. Pratum sat amplum et vineam excultam possidet. In funere a pulsu campanarum den. 16. a cruce praeferenda et cantu den. 30. dantur. Discipuli Catholici 7. aut 8. solvunt ut alibi. Sunt Bazinienses malevolj cum primis, haeretici tametsi pauperes. Post ademp­tum templum conveniunt in domo quadam sita in foro, quam hoc anno reno­varunt et muro per medium ducto, distinxerunt locum Praedicantis Germanici et Sclavonici, sedes colocarunt. Campanam iam antea apposue­rant. Multi exules haeretici huc migravere, qui in iuvandis Praedicantibus, et aliis eorum ministris, liberales se ostendunt: hi et alii viritim illis contribuunt. Catholicorum decem tantum familiae censentur, a quibus parum valde temp­lo et Parocho praestari potest, egentque piorum auxilio, cum Cives haeretici nullum ut diximus subsidium praebere volent. Saepe combustum Oppidum, ac superioribus bellis intestinis afflictum, exules haeretici magna ex parte repararunt, quod ipsum alibi passim fieri, cum in­signi Catholicae Religionis detrimento, ac bonorum omnium dolore vide­mus. Recensentur hoc in libero Regio Oppido tot domus et animae quot in S[ancto] Georgio. Cathedraticum nunquam milii solutum: aiunt haeretici templo se carere Catholici nihil se habere quaeruntur; promiserunt hi tamen et vel semel praestabunt. Ad Baziniensem Parochiam duo pagi pertinent Czaila et Svanczbak, ille flor. 12. et a qualibet domo gallinam subministrat is­te flor. 3. et aliquid ex tritica, Stola aequalis, in baptizmo den. 12. In copulati­one den. 25. In sepultura den. 50. cum Sacro et concione flor. 1. In utroque pago campana sonat, in Svanczbak videre praeterea est rade coemeterium et Ludimagistrum cui flor. 3. et modicum frumenti datur. 562 Margón más kéz írása a 15 is. 563 Vö. 501. jegyzet 564 Vö. 235. jegyzet 206

Next

/
Oldalképek
Tartalom