Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS Numerantur in Czaila domus 65, animae forte 300. In Svanczbak aedes 55. personae 200. Catholicorum utrobique tertia pars tantummodo qui ad templum et Parochum Baziniensem Catholicum, alii ad Praedicantes vadunt. Sedecima Parochi in frumento. 4. Grinava Grinava Olim Parochialis postea filialis ad S[anctum] Georgium nunc vero ad Bazinem ea de causa quia Parochus S[ancti] Georgij bene habet, carere hoc templo et eius emolumentis potest, ac Baziniensis contra. Intervallum idem est inter utrumque locum. Superioribus non ita pridem elapsis temporibus, templum denuo scandulis tectum, altare maius et aliud minus insigni sculptura ac pictura decoratum; tertium quoque parabitur. Venerabile Sacramentum non asservatur, Baptisterium ac sacri liquores adsunt. Ad rationes templi aeditui 9 vineas excolunt, decimam vendiderunt permissu mei antecessoris, quae legata templo fuit precio(!) ad fabricam templi derivato, quod quidem Sjancti] Sigismund] Regis nomine dedicatum, eodem die et patrocinium est dedicatio recolitur. Vidi calices duos argenteos inauratos cum patenis, monstranciam(l) quoque argenteam et crucem, casulas 3. cum stolis et manipulis albam cum amictu et Superpelliceo, Missale Romanum565, Rituale566. Campana est una. Conditus in templo Nobilis Martinus Martonfalvay,567 legaverat Ecclesiae flor. 50. vidua illius licet commorefacta, ab annis aliquod nihil solvit: in ius citanda est. Solvuntur ab aedituo Parocho flor. 80. qui etiam vineam unam, quam coloni excolunt, hortos pomiferos duos, ac pratum sat magnum obtinet. Tertia Dominica et festo inservit Parochus. Magistro Scholae (catholicus est religione) flor. 32. aedituus ex proventibus vinearum Ecclesiae subministrat: prius flor. 25. dabantur. Sunt discipuli 6 aut 7. Et Parochia et Schola commodae habitationes. Stola ut in Bazin. Incolunt Oppidum Croatae, Sclavi et Germanj, qui primas tenent illi passim Catholici, haeretici isti ad Praedicantem Baziniensem commeantes. Sepultura in Coemeterio omnibus communis. Vetus consuetudo viget, ut cum aeditui ad calendas Januarias reddunt rationes, Cives ex S[ancto] Georgio praesto sint et tabulas accepti et expensi, suis sigillis obsignent, nec resignant, nisi rursus anno elapso, tuncque hilariter semper ac profuse epulantur. Prohibui hanc sumptuosam rationem supputationem ne Ecclesia impensis gravetur. Cathedraticum ijdem aeditui libenter solverunt. 565 Vo. 147. jegyzet 566 Vö. 143. jegyzet 567 Martonfalvay Márton, vö. NAGY VII. 352. 207