Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. aliam, et domum fabrilem erecturus sed incertum. Rector Juvenis quidam Georgius Pomagay. Catholicus, discipuli 16. plus minus, a quibus singulis flor. 1, in anno percipit. Item stipendium a Stomfensibus flor. 16, a Maszten- sibus Vi cub. frumenti ab integra sessione. In funere den. 25, si Sacrum de­cantatur den. 40. Tempore vindemiae aliquantum musti in singulis vineis. Et quia Bisztricenses quoque habent Vineas in promontorio Stomfensi, ne maio­res contentiones exoriantur, mandavi, ut Stomfenses suo Rectori contribuant mustum, Bisztricenses itidem suo. Est Oppidum 100. minimum domorum, in quibus animae 500. numerantur. Praeter duos Cives Germanos et unum vel alterum in Castello famulum, Ca­tholici omnes. Bis terve in anno animum a peccatis expiant. Frequentant hi et alij ex vicinis pagis aedem divae Virginis Thallensis, non modo in solennj supplicatione, verum etiam alias nonnumquam ibique Monachis confessi Eucharistiam summunt. Mandavi ad Pascha proprijs Parochis peccata enu­merare, et si illi permittant, hoc in Thall fieri, schedula pro testimonio adfera- tur. Constare debet enim Parochis, num omnes sui Parochiani confessi et sacra communione refecti sint, quique ad Pascha id neglexerit, humari in coe­meterio non debebit. In Mászt videre est domus 30, animas fore 150. Census Cathedraticus a Stomfensibus depositus. 8. Paistun Paistun Iam olim hic fuit Capella S[ancti] Procopij Martyris nomine dedicata, filialis Stomfae, sed nemo scit quando, aut quomodo solo aequata. Anno superiore denuo extructa est supra vetera fundamenta. Consecrari debet. Campana quoque nova empta. In altari visitur insignis picturae imago a Domino Pal- fi508 donata. Fornix satis sublimis, sed turris humilis. Coemeterium ex sepi­bus nullius momenti, animus est muro circumdare. Dedicationem celebrant Dominica post diem festum Sfancti] Procopij, Patrocinium ipso die festo, ap- pelantque veterj nomine templum Sfancti] Procopij Martyris, nunc quoque Filialis Stomfae. Proventus nulli. Supellex, una casula cum stola, manipulo, alba, humerali, et cingulo. Calix cum patena, Ecclesiae Stomfensis donum. Missale509 deest. Vadit huc Parochus ad rem divinam peragendam die Dominico quarto, festo tertio. Percipit ab integra sessione imum cub. siliginis, et pullum a qualibet domo. A communitate flor. 2. Inquilini nihil dabant; praecepi qui domos pos­sident den. 12. solvant, et pullum: qui domibus carent nihil pendant. Stola prout in Stomfa. Rectori Stomfensi siliginis Cub. Vi subministrant, et in exe- quijs den. 12. Aedituum nunc constituerunt. Sunt et hic Croatae fere omnes, paucissimi Sclavi. Nemo Acatholicus. Sub ipsa arce Stomfa degunt. Domus 508 Vő. 501. jegyzet 509 Vö. 4. jegyzet 186

Next

/
Oldalképek
Tartalom