Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS circiter 30. personae 150. continuis laboribus a Domino premuntur. Calcem magna abundantia parant. Cathedraticum isto primam anno post erectum templum, solvere coeperunt. 9. Hostet Hostet S[anctus] Andreas Patronus Ecclesiae, quo die Dedicationem colunt, et in festo quoque S[anctae] Mariae Magdalenae celebritatem peculiarem agunt. Ditati sunt Indulgentijs plenarijs ad semtennium ipso die festo Sjancti] Andreae, sed cuperent potius, cum solennitas S[anctae] Mariae Magdalenae occurrat earum participes fieri, quia tunc et maior concursum hominum, et commoditas itine­ris melior, est enim pagus inter aquas constitutus et stagna. Tabernaculum S[anctissimae] Eucharistiae humili loco asservabatur, iussi in decentiori repo­ni: nec fuit corporale sub ciborio, quod esse debet. Ipsa Ecclesia exigua. Coe­meterium exiguum ligneum, imo et Baptisterium. Fenestram Sacristiae crates ferrea non muniebat, quare una vice furtum accidit. Templum ipsum possidet 4. prata ad falcatores 12. Calices tres cum patenis, crucem seu pacificale argen­teum et Monstrantiam. Portatile est nonnihil labefactatum. Casulae tres, una ex holoserico nova, alia vetus, ultima lacera. Albae duae, stolae et manipuli. Corporalia duo, purificatorium unum mundum. Missale Romanum . Vela supra calicem 2. duo longiores et unum aureis filis elaboratum valde insigne, mappae et strophiola quot quot vis. Campanae duae. Nomina baptizatorum in charta scribebantur, librum imperavi. Paulus Bohuszlaus Parochus est e Civitate montana Carponensi, vir bonus et simplex, annos natus 45. revera celebs, oculis lippis praeditus, idcirco et propter occupationes, quae tantae esse non possunt, falsus est Breviarium a se nunquam omitto. Manet hic annis fortasse 5, modicae doctrinae et exiguus concionator, plerumque ex charta legit quae profert. Parochia cupit ut reno­vetur, ad quam spectant 3. iugera terrae, quae communitas arare solet, fru­gesque metere et convehere. Insuper 10. prata exigua, quae similiter coloni defalcant. Solvit praeterea Parocho pagus flor. 5. et integra sessio cub. tritici unum, siliginis alterum et domus quaelibet pullum cum 1 caseo. Inquilinus si prata habet den. 20, si caret prato den. 12. repraesentat. A baptismo darj so­lent den. 12, si matrimonio iungit den. 40. et mensura vinj, si sepelit hospitem et sacrum facit aut concionem flor. 1. si hospitem den. 80, si non concionatur dimidium percipit, si nec Missam celebrat, solum den. 16. Introductio ut sup­ra. Sedecima mediocris. Rector est Valentinus Sustorides Stomfensis, Catholicus, cui integra sessio Vi cub. frumenti contribuit, discipulorum quivis flor. 1. annum. In funere a pul­su dantur ipsi den. 5. a processione den. 8. Pertinet ad hanc Parochiam vici- 510 511 510 Vö. 4. jegyzet 511 Vö. 296. jegyzet 187

Next

/
Oldalképek
Tartalom