Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS 7. Stomfa Stomfa Ante viginti annos Ecclesia insigniter renovata. Deo in honorem S[anctorum] Stephani, Ladislaj, et Emerici dicata. Dedicatio die festo S[ancti] Stephanj per­agitur. Turris insignis cum horologio et tribus campanis, fornix sublimis, al­taria pulchra. Ossorium solum tecto caret, sed brevi imponetur. Sunt Ecclesiae vineae duae, quas curat aedituus et iugera 12. quae communitas ex­colit. In coemeterio Capellam desertam vult instaurare Dominus Paulus Pal- fi,501 502 503 qui omnia haec bona possidet. Tam insigni Ecclesiae etiam supellex est eximia, calices tres, patenae 4, ciborium, monstrantia, poculum pro ablutio­ne, crux, ampulae(!), omnia argentea. Casulae item 6 bellae, antipendia 5. ve­la oblonga 9. mappae 8. manutergia 23. corporalia 5. munda, pallae duae, purificatoria 2. vela super calicem 2. Vexilla 7. umbella 1. liber Baptizatorum. x crp A rr»o A Missale Romanum , Rituale . Spectat huc vicinus pagus Mászt. Domus Parochialis sat male constituta, tarde reparatur ad quam duae vineae pertinent, maiorem colunt Stomfenses. Masztenses minorem. Item duo iuge­ra qua ipsémét Parochus arare curat. Sedecima commoda. Praeter haec Stom­fenses solvunt flor. 40. tantum Masztenses flor. 4. et ab integra sessione frumenti Cub. 1. pullum, caseolum. Baptismus adfert den 12. Copulatio den. 25. Introductio post partum den. 4. tortam panis, et candelam. Ex ab Illustris­simo D[omino] D[omino] Paulo Palffy504 constituto Imperialis unus, ab ex­terni vero Imperiales 2. Introductio vero post nuptias, sive benedictio nuptiarum tortam panis et mensuram vini, sepultura den. 40. cum sacro de­narum 80, cum concione alios itidem den. 80. Solet hic et alibi passim fierj commemoratio Defunctorum, hoc est qui obit per annum in singulis concio­nibus nominatur, et precibus auditorum commendatur, pro qua commemo­ratione finito anno Parocho flor. 1. Nomen Parochi Simon Marossi, Scultetus505 506 Vesztenicensis, annorum plusquam 50. parum studuit, usum re­rum habet, bene condonatur, multis annis hic degit. Breviarium puto eum re­citare. Erat illi prius concubina quae adhuc vivit et licet in Stomfa maneat, non tamen in domo Parochiali. Nec Scandalum, nec magna nunc suspicio sceleris propter vetulam. Schola nullius momenti, et valde vicina Ecclesia arundine tecta periculum incen­rrj/" 1 dij. Quae antea fuit Schola eam Dominus Palfy fabre assignavit, continuos admodum vicinus ignes excitat. Dicitur quidem Dominus Palfi507 et Scholam 501 Pálfi Pál, vő. NAGY IX. 53. 502 Vő. 147. jegyzet 503 Vő. 143. jegyzet 504 Vő. 501. jegyzet 505 Sculteti vei Marossi Simon plébános, vő. NÉMETHY 928. 506 Vő. 501. jegyzet 507 Vő. 501. jegyzet 185

Next

/
Oldalképek
Tartalom