Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. or a sua concubina quae in Svanczbak degit esset. Vir prudens, sobrius, et insignis concionator, tametsi modicae doctrinae. Non caret suspicisne prioris sceleris, nam licet illa modo apud ipsum in Bisztricze nunquam videatur, quia tamen illae in Szenkvicz, et prope vineas possidet, quas non raro lustrat, hac occasione ad illam quoque ex itinere divertere solet: cuius rei cum illum arguissem, negabat quidem, sed falso, nam ante tres menses illa enixa est: quanquam fortasse infantis alius pater esse potuit, dicitur enim foemina valde bibula ac proinde nec satis pudica. Habet Petrus;498 Breviarium499, Synodum500 et alios libros. Cum ad vineas it, aliquem ex Monachis Thallensibus loco sui substituit. Parochialis domus, nuper exusta, iam redintegrata est, cui attributa 10. terrae iugera parochiani arant, et duo prata quae ejdem praecario defalcant. Contribuunt insuper Parocho ab integra sessione Cub. 1 Vi tritici et a qualibet domo pullum et caseum vel den 4. Stola est exigua nam cum Baptismus administratur den. 8. Copulatio den. 20. sepultura den. 16 dantur. Si etiam Sacrum fiat pro Defuncto den. 4, et ab ipsa quoque concione tantundem solum subministrare volunt quod indignum videtur, nec ullibi in hoc Comitatu usurpatum. Quia vero nihil plus certi determinare, aut promittere Parochianis animus erat, iussi ut prout quis cum Parocho data occasione, convenire poterit, ita solvat. Sedeci- ma frumenti optima. Schola iam pridem devastata, nondum est extructa excusant se continuis laboribus quos Domino praestant. Ludimagister sive Rector, ut communiter appellatur est Jacobus Gallus, Moravus, Catholicus, et probus, nisi quod vino deditus. Percipit a qualibet integra sessione Cub. Vi frumenti, et ab omnibus flor. 2. In funere a pulsu campanae den. 4, a cruce praeferenda totidem. A singulis discipulis flor. 1 in anno, qui 10. aut 12. numerantur. Adiacet Scholae pratum exiguum. Pagus iste et territorium amplissimum, domus circiter 80, animae 400. Catholici omnes, viri boni. Morabatur hic domi superstitiosa foemina, quae examinata et obiurgata fuit. Dies festi tam in toto dominio Stomfensi, quam Detrekővi- ensi, valde raro a rusticis celebrantur propter continuos labores quos Domino in aedificiis et alijs rebus continenter praestare coguntur, adeo ut in quolibet pago graviter sint conquesti, qua de re admonui Provisores, at frustra. Ca- thedraticum solutum aegre. Supra pagum mox apparet templum et Monasterium B[eatae] Virginis Thaal dictum, quod non visitavimus quia sunt exempti Monachi Ordinis Sfancti] Pauli primi Eremitae. Huic subiacet pagus dictus Marianka, domos continens circiter 12 animas plus minus 50, quem Monachi ad nullam Parochiam spectare volunt, sed omnia circa illos munia Parochialia ipsi exercent, nescio qua licentia. 498 Vő. 497. jegyzet 499 Vő. 34. jegyzet 500 Vő. 144. jegyzet 184