Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. templum hoc Dévénense B[eatae] Virgini sacrum reperj. Dedicatio infra Oc­tavam Corporis Christi et Processio quoque solenniter peragitur. Sat ampla Ecclesia, fornice et turrj constat, tectum omnino novum. Arae semptem, in maiori tantum tabula picta: sacrae reliquiae ubique exemptae, portatile habe­tur. Eucharistia tabernaculo inclusa servatur in calice, nam ciborio carent. Olea Sacra recte. Baptisterium iussi mappa contegi. Confessionale nec hic, nec alibi passim videre est. Coemeterium virgultis obsitum, perpurgabitur: ossa mortuorum hinc inde per coemeterium dispersa, collocabuntur in osso- rio quod extruendum est. Ad templum pertinet hortus pomiferus in insula a quo annuatim flor. 4 pro candelis penduntur. Calices sunt duo, patena una cum pacificali et monstrantia: omnia argentea et inaurata. Casulae holosericeae et aureae insignes quinque, stolae tres, mani­puli duo. Alba cum cingulo, humeralj et cotta sine superpelliceo. Mappae et vela non desunt, cum corporali et purificatorio sat mundo. Vexilla quinque. Missale Romanum489. Rituale490, Liber baptizatorum. In turrj campanae duae. Parochus Laurentius Turkovicz491 Croata, vir integerrimus non ita pridem peste extinctus, neminem habuit successorem, quia et lues adhuc ibidem grassatur et Parochus difficulter reperitur, eo quod tam Croatice quam Germanice con- cionarj sit necesse. Parochialis domus deserta, valde negligenter reparatur, a quam hortus pomiferus et duae vineae spectant, admodum desolatae a Paro­chis excolendae. Stipendium a Dévéniensibus Parocho nec minus flor. 70 da­tur. Inquilini vel una die laborant vel den 12 Parocho pendunt. Est illi etiam integrum tribus diebus Paschae vinum sub haedera divendere et tunc nemo alius divendit. Sedecima hic nulla. Stola sat commoda nam a Baptizmo den. 16, a copulatione den. 40, a sepultura Civis viri nempe flor, unus, foeminae vero den. 80. Si concio habeatur idem flor, unus dari solet. A liberis tamen se­peliendis parentes ditiores non nisi den. 40. tenuioris fortunae den. 25 persol­vunt. Cum benedicuntur nuptiae, Germani hic in offertorio solum dant quod placet, Croatae vero etiam tortam, panis, et mensuram vinj Parocho largiun­tur. Post partum veniunt ad offertorium cum 4. den. Germanae foeminae, Croatae unum den. candelam item et tortam offerunt. Quando Sacra exomo- logesi animum expiant, Germani ad altare colocant den. 4. Croatae den. unum. Scholata penitus desolata, discipuli ad aliam domum conveniunt. Ludimagtster est simul Notarius Oppidi, a quo percipit flor. 28. Pueri huius loci qui instru­untur 10. vel 12. cum puellis simul per annum flor, unum eidem solvunt, ex­terni flor. 2. Fidei Professionem solita formula hic ludimagister edere non potuit cum nihil sciat Latine Catholicus tamen est: Germanice in templo 489 Vö. 147. jegyzet 490 Vö. 143. jegyzet 491 Turkovicz Lőrinc plébános, vö. NÉMETHY 998. 180

Next

/
Oldalképek
Tartalom