Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS praecinit et ministrat in Sacro. Aedituus campanas pulsat. Ultra montes liberi sunt aeditui a servitijs Dominorum. Oppidum hocce incolunt Germanj et Croatae mixtim: haeretici multi, ac Catho- licj plures. Senatus Catholicus totus. Domus 60. animae cum ijs qui in Arce degunt circiter 400. numerantur. Sunt aliquae Curiae nobilitares, et libertini, iussi ut hi aequae Parocho solvant ac alij cum eodem modo illius opera utantur. Catholici semel, aut bis in anno confitentur. Ad offertorium haeretiq quoque vadunt, qui, quod in coemeterio non sepeliantur, graviter sunt conquesti, et si ita semper cum illis agatur, nec sarta tecta templi, nec res Parochj se curaturos dicebant. Ego ad fidem Catholicam potius amplectendam eos hortabar, ed sepulturam permitti haud posse asseverabam, quam nec Domini concedunt. De censu Cathedratico Parochus et Parochiani certabant, quis nam illum solvere teneatur? Solvit nemo. 3. Horvat Újfalu Horvat Uyfalu Ecclesia Sfancti] Spiritus filialis ad Dévén, extructa ante annos 50. ab ipsis incolis Croatis. Tabulato caret, ac fonte Baptismali, et coemeterio, ossorio curabunt. Feria tertia Pentecostes magnus hic hominum concursus. Accesserunt Indulgentiae plenariae ad septenium concessae. Proventus templi nulli, nec debita, vel legata. Supellex, duae Casulae sericeae cum uno manipulo et sex stolis, iussi ex una stola duos manipulos confici, calix cum patena et pacificali argenteo. Missale Romanum492, mappae et velum viride cum corporali et purificatorio uno, Alba et cingulo, et vexillis tribus, campana una. Habet hic domum Parochus liberam, omnino desolatam nec reficitur, ideo praesertim quia is Dévenij degit, ad quam pertinent instar aliarum domorum, prata et agri, quos vel ipse Parochus excolit, vel alijs elocat. Solvitur illi praeterea a singulis sessionibus unus cubulus siliginis, pullus et caseolus: qui iu- menta habent medio cubulo amplius solvunt. Inquilini den. 12 tantum. Stola hic minor quam Devenij, a Baptismate den. 12, a copulatione den. 32, a sepultura den. 25, si Sacrum fiat den. 40, si etiam concio flor, unus in universum penditur. Introductionem et alia, uti Deveniensis Croatae peragunt. Tertia Dominica et diei festo Parochus hic Sacris operatur. Habet sedecimam frumenti mediocrem. Aedituus campana sonat, et in templo ministrat. Sunt omnes catholici, officialis nescio, quo vulgo Ispán excepto. Bis minimum in anno terve Sacram confessionem, et Eucharistiam frequentant. Domus amplius 40. animae fortassis 200. Cathedraticum communitas persolvit invita. 492 Vö. 147. jegyzet 181