Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS Anno 1634. Visitatio475 Ecclesiarum Comitatus Posoniensis Quam Anno Christi Millesimo sexcentesimo trigesimo quarto Mense Septembri et Octobri, ubique diligentissime peregit Georgius Draskovith476 Episcopus Vaciensis Praepositus Posoniensis. Praefatio Praefatio Antequam seriem ipsam Visitationis oculis subijtiam, praemitto, quinque omni­no districtus esse quorum Visitatio Praepositio(l) Posoniensi incumbit. Ultra montes Sub montibus, Vizköz, Chalőkőz, et Szigetköz, quo usque nempe Co­mitatus Posoniensis se se protendit. Adij omnia loca, et omnes angulos non solum Catholicorum, sed et Lutheranorum, Calvinistrarum(!), Anabaptista- rum, cunctosque singulari humanitate devinxi, salutando comiter, placide colloquendo, adhibendo etiam mensae non solum primarios Rusticorum, sed ipsos quoque Praedicantes, ita enim me facere erat necesse. Exceptus et ipse maiori ex parte humaniter, licet multis in Ecclesijs Visitationis aliquando ce­lebratae, nec de crepiti meminissent: Exclusus vero a quatuor tantum modo Templis, insigni malitia, uti suo loco dicemus, et a pluribus excludendus, imo ab efferatis haereticis male tractandus, in humanitatem authoritati coniunxis- sem; plurimi enim arbitrabantur templa sibi a me adimenda, et Praedicantes (quod utinam aliquando fieret) exturbandos. Cathedraticum de iure et ab antiquo ab ipsismet Parochis semper solvi solitum, nunc ubique omnino Communitas ex peccunia Templi persolvere, quin ex eadem sumptus etiam omnes, in Visitatorem, eiusque familiam, et aequos erogare solet: quamquam alicui hospitalitas perexigua, Cathedraticum pluri­bus in locis nullum sit exhibitum, molestiae autem ubique. Quantum vero Parochi olim pendere soliti fuerint in calce huius libri ex antiquis Regestis fi­deliter descripsimus: in praesenti quoque Communitas quantum tribuat, aut omnino deneget, suis locis patebit. Et quidem olim singulis annis diligenter exigebatur Cathedraticum, tametsi haud quolibet armo Visitatio peragebatur: modo, tempore Visitationis etiam vix aut ne vix quidem exsolvitur. Parochi, per Dei gratiam, paucis exceptis, bene omnes audiunt, suoque offitio (praesertim Eminentissimi Cardinalis quondam Alumni) faciunt satis: atta­men praeter ordinarias contiones, Cathechismus vix ab ullo fit, eo quod ad eundem pueri rudes et agrestes, diffugiant potius quam conveniant, nec a 475 PL Canonica Visitatio Lib. 3. Egy kéz írása. 476 Draskovith György váci püspök, pozsonyi prépost, vö. KOLLÁNYI 227-228. 173

Next

/
Oldalképek
Tartalom