Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

V. Archidiaconatus Nitriensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. quamvis aliquot annis hinc inde ibat oberrans, rursum rediit, facit utique su­as, tamen post hac diligentior esse debebit. 21. Lanczar Lanczar ecclesiam habet in alto colle, habet solum unum calicem cum necessari­is, unam casulam viridem, sex mappas simplices, antependium, apud rusti­cos ecclesia habet f. 25. Parochus Christophorus Ozoroczi451 duobus iam annis exiguos proventus habet, oeconomus non malus, nihil mali de illo au­divi. 22. Lopassov Lopassovienses habent parochum Thomam Tapolchani,452 qui aliquando in ali­quibus excessibus notatus erat, attendo in illum. 23. Dobravoda Dobravoda habet parochum Thobiam453 senem concubinarium quidem, sed illa in alia domo manet, est tamen diligens, et munde servat ecclesiam. 24. Hradisko Hradisko et filialis ecclesia Oszuszka habent ecclesias novas pulchras cum altio- ribus turribus, ipsimet parochiani sua diligentia et sumptibus dicuntur aedi­ficasse ecclesias, et necessaria apparamenta et ornamenta ecclesiae administrare. Dominus Lossy454 consecravit illas ecclesias. Habent parochum Dánielem Bogdanoczy455 ante annum a Reverendissimo Dfomino] Lossy456 investitum concubinarium tamen. A rusticis occulte intellexi quod ille subin­de illam adeat, admonui eum serio, ut antiquos excessus, etiam ebrietatis re- linqat, alias bene puniendus. 451 Ozoroczi Kristóf plébános, vő. NÉMETHY 834. 452 Tapolchani Tamás plébános, vö. NÉMETHY 980. 453 Thobias plébános, vö. NÉMETHY 989. 454 Vö. 317. jegyzet 455 Vö. 361. jegyzet 456 Vö. 317. jegyzet 168

Next

/
Oldalképek
Tartalom