Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
V. Archidiaconatus Nitriensis
V. ARCHIDIACONATUS NITRIENSIS 25. Rohov Rohoviensis parochia habet patronam Dfominam] Helenam Nagy Mihalka, parochum Joannem Charlay457 alumnum Eminentissimi D[omini] Cardinalis. Parochiani pendunt plebano 40. f. annuatim pro mensa et patroni 50 f. De caetero bene habe ecclesia nova parva sed pulchra. Plebanum ipse introduxeram, quando quidem prior negligentior videbatur parochianis, nempe Stephanus Kopchany458 iam Deitensis plebanus ad ediscendas conciones subpiger. 26. Radoczovecz Radoczovecz est parochia bona, habet parochum pro tempore Michaelem Smut- ko,459 moribus non per omnia laudabilibus, opera tamen domini vicarii enitar, ut meliores assequi conetur. 27. Vitencz Vitencza habet duo templa, intra unum parvum, extra oppidulum majus et pulchrius, cum suis sufficientibus necessariis. Parochus Diurkovicz460 est nimis vehemens, quocunque locandus esset, per dominum vicarium serio monendus, ut illam vehementiam deponat, etiam ferme bis ebrium vidi. NB. Thobiam Pyscecz461 Romanum 28. novembris introduxi ac installavi. Marti- nus autem Diurkovicz462 in Nahacz parochus de quodam gravi crimine fuerat accusatus existens in parochia S[ancti] Nicolai de quadam faemina conjugata, et etiam ex parochia exclusus. Dominus vicarius aliquo tempore incarceraverat eum, sed ipse puto parum se emendavit, iverat ad nundinas post montes ad senicam hac aestate, inebriatus vero (quod illi naturale) in tantum fuit, ut etiam pileum in campo dormiendo amiserit, cui sobrio parochus Hradicensis pileum dedit mutuo. 28. Deite Deitensis parochia habet plebanum Stephanum Kopchany463 iuvenem. Templum habet tenebrosum propter parvas fenestras, quidam nobilis cum provisor esset Dominorum Ordodi, accepit templi pecuniam mutuam 150. f. si 457 Charlay János plébános, NÉMETHY 519. szerint Cherlay. 458 Kopchány István plébános, vö. NÉMETHY 698. 459 Vö. 353. jegyzet 460 Diurkovicz Márton plébános, NÉMETHY 605. szerint Gyrukovics. 461 Pysecz Thóbiás plébános, NÉMETHY 863. szerint Pisztecz. 462 Vö. 460. jegyzet 463 Vö. 458. jegyzet 169